PL 56, col. 489

Appendix ad opera S. Leonis Magni (Auctores varii), J. P. Migne

sed cum ait: Nos ipsos decipimus, et veritas in nobis
non est, satis ostendit eum qui dixerit se non habere
peccatum, non verum loqui, sed falsum.
VIII.
Item placuit, ut quicunque dixerit in Oratione
Dominica ideo dicere sanctos: Dimitte nobis debita
nostra [(Matth. VI, 12)]
, ut non pro seipsis hoc dicant,
quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed
pro aliis qui sunt in suo populo peccatores; et ideo
non dicere unumquemque sanctorum: Dimitte mihi
debita mea; sed, dimitte nobis debita nostra, ut hoc
pro aliis magis quam pro se justus petere intelligatur;
anathema sit. Sanctus enim et justus erat
apostolus Jacobus cum dicebat: In multis offendimus
omnes (Jacob, III, 2). Nam quare additum est, omnes,
nisi et ista sententia conveniret psalmo ubi

legitur: Ne intres in judicium cum servo tuo, quoniam
non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens [(Psal.
CXLII, 2)]
? Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui
non peccavit. Et in libro sancti
Job: In manu 169 omnis hominis signat, ut sciat
omnis homo infirmitatem suam [(Job XXXVII, 7)]
.
Unde etiam Daniel sanctus et justus, cum in oratione
pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus [(Dan. IX, 5)]
,
et caetera, quae ibi veraciter et humiliter
confitetur: ne putaretur, quemadmodum quidam
sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui potius
dixisse peccatis, postea dixit: Cum orarem, et
confiterer peccata mea et peccata populi mei Domino
Deo meo [(Ibid., 20)]
: noluit dicere, peccata nostra;

sed populi sui dixit, et sua; quoniam futuros istos qui
tam male intelligerent, tanquam propheta praevidit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.