PL 56, col. 501

Appendix ad opera S. Leonis Magni (Auctores varii), J. P. Migne

specie unaquaque sentirem, pro captu intelligentiae
meae quae sunt 183 visa respondi, quid sequendum
vel docilis ratio persuaderet, vel auctoritas
lectionis ostenderet, vel custodita temporum series
demonstraret. Et quidem dilectio tua institutum secuta
prudentium, ad sedem apostolicam referre maluit,
quid deberet de rebus dubiis custodire, potius
quam usurpatione praesumpta quae sibi viderentur de
singulis obtinere. Cur enim magis pudendum putemus
aliquid discere, quam omnino nescire? Mihi
quoque ipsi de collatione docilitas accedit, dum perscrutatis
rationibus ad proposita respondere compellor;
eoque fit ut aliquid semper addiscat, qui postulatur
ut doceat. Proponam igitur singula, subjiciamque
responsum.
CAP. I.--Proposuisti, quid de his observari debeat,
quos in diaconii ministeriis, aut in officio presbyterii
positos incontinentes esse aut fuisse generati
filii prodiderunt. De his et divinarum legum manifesta
est disciplina, et beatae recordationis viri Siricii
episcopi [(Epist. ad Him. cap. 7, et ad Afr. n. 3)]
monita evidentia commearunt: ut incontinentes in
officiis talibus positi omni honore ecclesiastico privarentur,
nec admitterentur accedere ad ministerium,
quod sola continentia oportet impleri. Est enim
vetus admodum sacrae legis auctoritas, jam inde ab
initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare
praecepti sunt sacerdotes; ut servientes sacris
oblationibus, puros et ab omni labe purgatos sibi vindicent
divina ministeria; neque eos ad sacrificia fas sit

admitti, qui exercent vel cum uxore carnale consortium:
quia scriptum est: Sancti estote, quoniam et ego
sanctus sum, Dominus Deus vester [(Levit. XI, 44; XX, 7)]
.
Quibus utique propter sobolis successionem propterea
uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu ad
sacerdotium 184 nullus fuerat praeceptus accedere.
Quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex
die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium
vel ministerium sine successione est, nec
praeterit dies qua vel a sacrificiis divinis, aut a baptismatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.