PL 56, col. 514
Appendix ad opera S. Leonis Magni (Auctores varii), J. P. Migne
tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes,
nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus
et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque,
non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit,
hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis
locis vel Ecclesiis aut teneri, aut celebrari videntur;
ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones
antiquas humana praesumptione corruptas,
putant sibi aut Ecclesias non convenire, aut ab apostolis
vel apostolicis viris contrarietatem inductam.
Quis enim nesciat aut non advertat id quod a principe
apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum
est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere
servari, nec superduci aut introduci aliquid quod
auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur
exemplum? praesertim cum sit manifestum
in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque
Siciliam, insulasque interjacentes, nullum instituisse
Ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus
aut ejus successores constituerunt sacerdotes.
Aut legant si in his provinciis alius apostolorum 199
invenitur aut legitur docuisse. Qui si non legunt,
quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi
quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium
accepisse non dubium est: ne dum peregrinis assertionibus
student, caput institutionum videantur omittere.
Saepe dilectionem tuam ad Urbem venisse, ac
nobiscum in ecclesiam convenisse non dubium est;
et quem morem vel in consecrandis mysteriis, vel
in caeteris arcanis agendis teneat, cognovisse. Quod
sufficere ad informationem Ecclesiae tuae vel reformationem,
si praecessores tui minus aliquid aut aliter
tenuerint, satis certum haberemus, nisi de aliquibus
consulendos nos esse duxisses. Quibus idcirco
respondemus, non quod te aliqua ignorare