PL 56, col. 516
Appendix ad opera S. Leonis Magni (Auctores varii), J. P. Migne
CAP. IV.--Sabbato vero jejunandum esse, ratio
evidentissima demonstrat. Nam si diem Dominicum
ob venerabilem Resurrectionem Domini nostri Jesu
Christi, non solum in Pascha celebramus, verum
etiam per singulos circutos hebdomadarum ipsius
diei imaginem frequentamus, ac sexta feria propter
Passionem Domini jejunamus; sabbatum praetermittere
non debemus, qui (dies) inter tristitiam
et laetitiam temporis illius videtur inclusus.
Nam utique constat apostolos biduo isto et in moerore
fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse.
Quod utique non dubium est in tantum eos
jejunasse biduo memorato, ut traditio Ecclesiae habeat
isto biduo sacramenta penitus non celebrari.
Quae forma utique per singulas est tenenda hebdomadas,
propter id quod commemoratio diei illius
semper est celebranda. Quod si putant semel atque
uno sabbato jejunandum, ergo et Dominica, et
sexta feria, semel in Pascha erit utique celebranda.
Si autem Dominici diei ac sextae feriae per singulas
hebdomadas reparanda imago est, dementis est bidui
agere consuetudinem, 201 sabbato praetermisso,
cum non disparem habeat causam a sexta feria videlicet,
in qua Dominus passus est, quando et ad
inferos fuit, ut tertia die resurgens laetitiam redderet
post biduanam tristitiam praecedentem. Non ergo nos
negamus sexta feria jejunandum, sed dicimus et
sabbato hoc agendum; quia ambo dies tristitiam
apostolis vel iis qui Christum secuti sunt, indixerunt.
Qui die Dominico exhilarati, non solum ipsum festivissimum
esse voluerunt, verum etiam per omnes
hebdomadas frequentandum esse duxerunt.
CAP. V.--De fermento vero quod die Dominica
per titulos mittimus, superflue nos consulere voluisti,
cum omnes ecclesiae nostrae sint intra civitatem
constitutae. Quarum presbyteri, quia die ipso
propter plebem sibi creditam nobiscum convenire
non possunt, idcirco fermentum a nobis confectum
per acolythos accipiunt, ut se a nostra communione,
maxime illa die, non judicent separatos; quod per
parochias fieri debere non puto, quia nec longe
portanda sunt sacramenta, nec nos per coemeteria diversa