PL 57, col. 377

Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

throni sui offert sublimem consessum, et honoris gratia
ad dexteram suam illum aeterna sede constituit.
Legimus autem in Actibus apostolorum [(Cap. I)] , dicente
beato Stephano, cum lapidaretur a Judaeis: Ecce video coelos apertos, et stantem Dominum Jesum
ad dexteram Dei.
Videamus ergo quae sit ratio quod
idem Dominus a David sedens prophetatur, stans
vero a Stephano praedicatur. Primo omnium Deus
qui incorporalis est et invisibilis [(est enim spiritus,
sicut ait Dominus: Deus autem spiritus est [Joan. IV] )]
sedere aut stare quomodo potest? Deinde autem
quali subsellio sedeat Deus, qui infinitus est, et immensus,
et intra se ipse magis creaturam cunctam
contineat. Haec autem propterea a sanctis viris dicta
arbitror esse de Domino; non quo sint contraria sibi,

Hanc homiliam S. Augustino olim a quibusdam falso ascriptam monachi congregat. S. Mauri in appendicem
sermonum S. ejusdem doctoris merito rejecerunt. Non minus falso attributa fuit S. Ambrosio cum a
nonnullis aliis, tum ab eo qui eam transtulit in codicem Theodoricensem. Sunt autem in ea quaedam, illorum
plane similia, quae suis homiliis S. Maximus de eodem mysterio agens complexus est. Itaque Maximum hujus
item esse auctorem arbitror. Qua magis in sententia confirmor, cum eam in vetustissimis duobus codicibus
sancti Dalmatii, et Taurinensi sancto ipsi Maximo acceptam referri legam.
ARGUMENTUM.-- Admirabilem Christi reditum ad coelum
probat S. episcopus ex descensu Spiritus sancti super
apostolos, ostendit enim promissionem ejus adimpletam
esse.
Sanctitati vestrae, carissimi, votorum jam nota
debet esse festivitas. Quid enim et qua ratione curemus
ex ipsa celebritate condiscimus. Nam cum in
vestigia sua iterum revolvitur transacta solemnitas,
doctiores efficimur, dum eam saepius celebramus.
Pentecosten ergo agamus hodie, hoc est quinquagesimum
diem a resurrectione dominica; non quod hac
die, sicut plerique putant ad coelos Salvator ascenderit.
Nam post resurrectionem cum apostolis commoratus,
quadragesima die ad Dei Patris dexteram
remeavit; sicut Lucas evangelista ait: Quibus etiam

exhibuit se ipsum vivum post passionem suam, per dies
quadraginta apparens eis [(Act. I)]
. Quadraginta ergo
dierum curriculo conversationem suam discipulis suis
Salvator exhibuit, scilicet ut tanto numero resurrectionis
ejus gratia laetaremur, quanto et passionis
ejus injurias fleveramus, totidemque dierum spatio eo
reficeremur praesente, quo jejunamus absente. Non
igitur hodie Christus ascendit ad coelum, sed Christi
Spiritus descendit de coelo, sicut ipse Dominus promittens
ait: Cum autem ascendero ad Patrem, mittam
vobis Paracletum, Spiritum veritatis, et ipse docebit vos
omnia [(Joan. XVI et XIV)]
. Magna plane gratia, duplex
gaudium, quod obeuntem Christum non amittimus,
et venientem Spiritum possidemus. Nam illum retinemus
fidei merito, hunc sanctificationis accessu. Cum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.