PL 57, col. 639

Sermones (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

pudoris claustra servavit. Haec vero tam sancta
tamque magnifica fecit ille Deus, cui omnia coeli
terraeque opera pro voluntate potestatis suae respondent,
cui incomprehensa facere, non in labore vel
opere, sed in jussione consistit. Qui ut novum daret
virgini partum, illa egit virtute, qua cuncta fecit ex
nihilo; divini namque esse operis, quod mundo huic
fecunditas virginalis illuxit, Gabriel angelus missus
ad Mariam revelavit, dicens ad eam: Spiritus sanctus
superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit
tibi, ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur
Filius Dei [(Luc. I)]
. Sed et venerando illi Joseph dispensatione
coelesti semper sponso, nec unquam
marito, beata Maria intaminati ventris sui servans
incorrupta signacula, non filium, sed Dominum partucivit.
Cui Joseph dictum est ab angelo: Quod in
utero habet Maria de Spiritu sancto est [(Matth. I)]
. Et

ideo hoc ipsum in aures patriarchae vox angelicae attestationis intonuit, ne forte tanto miraculo stupentis
juvenis animum sinistrae suspicionis macula vulneraret,
et femineam putaret culpam ubi salutare nobis
mysterium nascebatur. Nec poterat, fratres, aliter
sponsus ille innocens atque sollicitus tantam fructificantis
uteri credere novitatem, nisi eidem pariturae
sponsae pudicitiam virginalem missus ab alto praedicasset
assertor. Sanctus itaque Spiritus, sicut legitur,
in utero Virginis Unigenito Patris univit hominis
carnem, univit, non artificis figurantis ingenio, sed
majestate formantis, quem Spiritum vere esse Deum
virtus et veritas 535 novi operis attestatur. Nam
quomodo in illa salutis nostrae fabrica idem in conceptione
Christi, ubi Pater non deerat, ubi inerat
Filius, ubi caro nostra divino consortio jungebatur,
idem Spiritus velut auctor asseritur, nisi esset illi

eadem cum Patre et Filio et in natura potestas, et in
voluntate communio? Videtis itaque, fratres, quia
cooperator Dei, nisi Deus esse non poterat. Erat
enim, ut est Spiritus sanctus, et indivisus a Patre,
et inseparatus a Filio, quibus utique, sicut sacrae
lectionis fidelis sermo nos edocet, non est in virtute

ARGUMENTUM.--
Eamdem rem agit sanctus Maximus
in utraque concione; nempe credendum esse ad Patrem
revera pervenisse Filium, cum videmus in sanctos
apostolos descendisse Paraclitum. Utique descendit
in illos Spiritus sanctus, juxta Christi promissionem,
ut eos doceret omnem veritatem.
Notum vobis omnibus est, fratres, quanta sit hujusce
diei veneranda solemnitas, quibusque gaudiis

tanta a cunctis sit celebranda festivitas. Hodie enim
Salvatoris nostri illa est impleta promissio, qua in
apostolos Spiritum sanctum, dum ipse in coelos ascenderet,
se dixerat esse missurum. Promiserat enim: Cum autem ascendero ad Patrem, mittam vobis Paraclitum
Spiritum veritatis, et ipse vos docebit omnia [(Joan. XVI)]
.
Credimus enim ad Patrem revera pervenisse
Filium, cum videmus in sanctos apostolos descendisse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.