PL 57, col. 644

Sermones (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

divinis 539 Litteris informatae, Saram, Rebeccam,
Rachelem, Annam, Susannam, Sephoram, imitentur
uxores: Christi vero virgines solam Virginem Matrem
virginis luminis subsequantur. Hujus pedissequa
Agnes beatissima de se magnum pudicitiae excitavit
exemplum, cur virginitatem praetulit vitae, omnemque
se amorem terrenum per amorem coelestem
expellens, tropaeum crucis Christi arripuit; et tam
contra libidines quam etiam contra universa supplicia
fide potius armata quam ferro, fortiter dimicavit
et vicit. Aspicit denique blandientem, et renuit: minantem,
et despicit: incendium attendit, et ridet.
Nescit aliquid amare, quod transit; et dum nimis virginitatem
diligit, nec ludibria, nec flammas, nec supplicia,
nec carnifices metuit: postremo nec gladium

furentis persecutoris expavit. Compellitur virgo
ornamenta suscipere corporis, sed renuit; quoniam
jam susceperat mentis; et quia non de elegantia
corporis humani placere studebat, quia timebat de
foeditate animae Domino displicere, dabat interius
per fidem suae mentis candorem atque pulchritudinem
animae, quam excolebat; et quantum sciebat,
quod animam suam pulchram faceret, tantum in
sua carne erubescebat se esse formosam: tantumque
studuit displicere carnalibus in carnis aspectu, quanto
Christo institit, et ejus angelis complacere. Turbatur
juvenis a puella contemptus, et se muneribus
complacere posse existimans, aurum, gemmas congeminans,
vestes, praedia pretiosa convectat. Sed
quia Christi caritas pretium pecuniarum non habet,

virgo sacratissima in suo gradu usque ad sanguinis
effusionem permansit; quoniam suo illam sanguine
subarraverat Christus. Ad concupiscentem igitur revertitur
census, et inconcussa virginitas Christo semel
oblata perdurat. Discite, virgines Christi, normae
puellaris exempla, et oblata sub specie pietatis munuscula
virorum tota intentione respuite, et quasi
rabidi canis morsu omni cum gaudio recusate. A

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.