PL 57, col. 646

Sermones (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

sunt Christi cultores, quot diabolus corruptores se
putaverat virginis invenisse. Remansit itaque juvenis
qui reprobationis hujus auctor exstiterat: qui
se putabat defensorem virginis superare, hic splendorem,
dum provocaret ad uxum, vitam, quam
videbatur habere, amisit: et mortem, quam quaerebat,
invenit. Succedunt ridentibus lacrymae, et insultantibus
finem lamentationes imponunt. Attendit
virgo lugentem judicem, et quem minantem ante
contempserat, nunc deprecantem exaudit. Illico igitur,
ut coepit orare pro mortuo, et a mortuis excitat
salvum, qui morti fuerat deputatus; et ad gaudium
evocat, qui fuerat praecipitatus in luctum. Nam qui
incestus fuerat mortuus, castus exsurgit; et fit praedicator
castimoniae, qui persecutor exstiterat castitatis.
Ad haec sacrilegi conturbantur in templis, et

Christum ista miracula facientem non timentes,
excitant seditionem ignobilis vulgi; ut ratio, quae
suadebat finem seditionum, clamoribus pulsa, locum
in mentibus hominum invenire non posset. Pater
vero suscitati filii tristis abscessit, et (ut legitur) turbis
furentibus vitiatum dereliquit. Virgineo itaque
corpori stridentes praeparantur flammae, sed corpus,
quod incendia libidinum superaverat, refrigerium 542
in mediis flammis invenit: et quae ad
hoc focos ingressa fuerat, ut arderet, coepit per sanctam
virginitatem algere, ut disceret virginitas
flammas sibi et incendia penitus dominari non posse.
Nec illos periisse aestimes, quos pro nomine Christi
consumpsit incendium. Nam cum legeris Eliam ignibus
raptum, et pueros tres in mediis ignibus, nulla
ratione consumptos: aut quia Laurentium craticula

consumptum recolis, et Agnem, sicut Theclam flammarum
globos evasisse cognoscis, nullam in his suspiceris
varietatem fidei tunc fuisse; una etenim fides
sanctos Dei in passione exercuit, et diverso genere
gloriarum reddidit utrobique victores. Nam qui consumptus
est martyr, exsultat; et qui evasit victor,
exsultat; et Isaiam sectum martyrem fecit, et Danielem
leonum rabiem morsusque contemnentem,
probatissimum Deus confessorem expressit: quo facto
utrosque diaboli ostendit esse victores; unus
enim moritur, et triumphat, alius evadit, et regnat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.