PL 57, col. 679

Sermones (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

Sanctus Laurentius Ecclesiae Romanae
nutritius, indigena martyr, sedisque apostolicae archidiaconus
a sancto Maximo appellatur, ejusque
misericordia erga pauperes, fortitudo, atque martyrium
eleganter describitur.
Quamvis, fratres carissimi, passionem quae in praesenti
die de perfidia saeculi triumphavit universus
nobis cum stupeat mundus, praecipuo tamen gaudio
virtutem nutritii sui Ecclesia Romana miratur. Debet
enim gaudere prae caeteris, quae tanto nobilitata
sanguine peculiarem quodammodo indigenae martyris
possidet dignitatem. Hic igitur, dum in sede apostolica
archidiaconatus fungeretur officio, et perdere
eum vasa coelestibus dicata mysteriis avarus persecutor
urgeret, egenorum multitudine congregata divisit
misericorditer vir fidelissimus quod redigere in
praedam sacrilegus ambiebat; maluitque vir singularis

imperii motus atque impetus exigere potestatum,
quam veneranda ministeria impiis per eum
oculis proderentur. Quo religiosissimo facto ejus,
immoderata mox crudelitate furor gentilis incanduit,
raptumque continuo craticulae subjecit ignibus superponi,
ut vigorem devotae mentis ustione corporis
approbaret. Nescit enim fidelissimum pectus mortali
incendio cedere, quod in omnem fortitudinem saeculi
jam spiritus fervor accenderat. Quid fortasse,
Pagane, desaevis? Quid meditaris inania? Ignis tuus
non est Laurentii poena, sed lumen. Flamma tua,
qua eum cruciari putas, examinatio veritatis est,
non miseratio Christiani. Nam quod, fratres carissimi,
talia perpeti servulos suos potestas 586 divina
permittit, majestatis hoc aeternae est, arcanumque

consilium, quatenus omnis infidelitas recognoscat

587 Nec hunc quidem typis vulgatum fuisse intelligo, quem ex codice Vaticano Ottoboniano 106 exscripsi,
quod primus aliorum trium sancto Maximo attributorum prae se ferret ejusdem nomen.
ARGUMENTUM.--

In sanctis martyribus clarius fulget
amor quo Deus proximusque diligitur. Mirabili fuit
Laurentius fortitudine de Christi amore concepta.
Hierosolyma clarificata a Stephano, Roma a Laurentio.
Cum omnium, dilectissimi, summa virtutum et
totius plenitudo justitiae de illo amore nascatur quo
Deus proximusque diligitur; in nullis profecto hic
amor sublimius excellere, clariusque fulgere, quam

in beatissimis martyribus invenitur; qui Domino Jesu
Christo pro omnibus hominibus mortuo, propinque
sunt imitati, tam ardore caritatis quam opere passionis.
Quamvis enim illi dilectioni qua nos Dominus
redemit nulla cujusquam benignitas possit aequari;
quia aliud est pro justo mori hominem, sui necessitate
moriturum; aliud pro impiis occumbere a debito
mortis alienum. Multum tamen universis hominibus
etiam martyres contulerunt, quorum fortitudine
ita ejus largitor usus est Dominus, ut poenam
mortis et atrocitatem crucis nullis non vellet esse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.