PL 57, col. 782

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

dentium [(Matth. VIII)] ; ubi sicut ipse Dominus
ait: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non
exstinguetur [(Marc. IX)]
. Nos autem, fratres dilectissimi,
credimus in nomine Domini, quod non transitorie
audiatis verba nostra, imo divina, quia, quod
vobis dicimus, ex sanctis et divinis eloquiis mutuamur.
Speramus in Domino quod facietis omnia quae
promisistis, adjuvante vos in ipsis sanctis operibus
Domini nostri Jesu Christi gratia: cui est gloria et
honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen. Explicit.
TRACTATUS IV. CONTRA PAGANOS.

dedit, et Goliae superbam frontem fastu temeri
tatis erectam, potenti virtute dejecit. Hic Deus noster,
hic Christus est, Dominus conterens bella, Dominus
nomen est illi [(Judith. XVI)]
, qui pro suo nomine
pugnantibus 722 servis suis, et praelium pro
veritate sumentibus semper adjutor esse consuevit.
Aiunt ergo pagani fato omnia fieri, et circa genus
humanum totum esse fixum et immobile quidquid
fatum habuerit vel decretum, et nihil preces, nihil
orationes valere. Quibus primo breviter dicimus, velut
uno aratro fidei, et securae veritatis totam erroris
eorum circum abscindimus et subvertimus silvam. Si
nihil ergo preces vel orationes valent, o pagani, et
totum fixum est, ut dicitis, quod fatum dederit vel
decretum, cur vos deos et deas colitis? Cur idolis

immolatis? Cur preces, et thura, et victimas, cur
universa dona in templis inferitis, si totum fixum
est et decretum, et nihil precibus, nihil postulationibus
indulgetur vel impetratur? Cur ergo supplicatis?
Sed dicunt: Facimus ista, ne noceant. Quibus dicimus:
Quomodo possunt nocere, qui non possunt
praestare? Et quia vere nihil nec nocere nec praestare
possunt, canum custodia circa eos deos quos
dicitis vestros, et custodum vigilantia contestatur.
Quando enim eos inveniunt fures, abripiunt atque
confractos distrahunt. Tu dicis fato omnia fieri; sed
quae tu dicis fato fieri, nescio qua opinione incerta;
ego dico voluntate vel permissu Dei fieri; quia Deus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.