PL 57, col. 781

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

esse facturos, mentiuntur lingua, et ad faciendam
diaboli refugiunt voluntatem; omnipotentem Deum
ad iracundiam provocantes, qui se irrideri non patitur.
Qui cum et opera hominum quamlibet in occulto
facta conspiciat; qui cum verba omnia quamlibet
secreto insusurrantis audiat; qui cum omnis
omnium cogitationes intelligat et cognoscat, severissime
judicabit. Qui hic ideo non semper contemptores
suos punit, quia in futuro decrevit esse judicium,
ubi aeterna condemnatio et perpetua servatur
peccatoribus poena: ibi erit fletus oculorum, et stridor
721 Est consuetudo servis Dei omne opus bonum
in dicto vel in facto, in nomine Christi assumere,
quod perficiendum sit ad gloriam Dei, monente ita
Apostolo et dicente: Omnia quaecunque facitis in
dicto vel facto, omnia in nomine Christi facite [(I Cor.
X)]
. Hodie juvante Domino in ipsius nomine Christi
Salvatoris nostri contra Paganos aciem instruimus et
coelestia tela portamus, inimicos Christi veritatis jaculis
ferituri, et contrarios hostes, et perfidiae castra,
et supervacuas turres crebro ariete fidei prostraturi,
sequentes Christum ducem, Dominum scilicet Christum,
qui et per Jesum filium Nave, successorem
Moysi, Jericho superbae civitatis muros destruxit, et
per apostolos suos hujus mundi elationem extollentem
se adversum scientiam Dei, usque ad fundamenta

dejecit. Age nunc contemplemur istos paganos,
et eorum assertiones in medium proferamus.
Aiunt pagani fato omnia fieri, et nihil preces, nihil
orationes valere; et idola ad deorum honorem et
similitudinem coli, vel universa elementa dicunt
etiam deos et deas esse, et habitare in coelis, et in
signis, et in stellis. Videmus igitur, fratres, istos
paganos et astrologos vere fatuos, et astra haec inanibus
telis armata, et in isto praelio sine mora casuros.
Putant enim se superbis et elatis arrogantiae
suae armis indutos, allophylorum socios aciem Dei,
et Israeliticam virtutem posse turbare, et non putant
Davidico lapide se facile posse prosternere. Lapis hic
Christus est Dominus noster, qui et ipsi David victoriam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.