PL 57, col. 784

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

speciosior est; speciei enim Creator omnia constituit, 724
aut si in virtute et operibus eorum mirantur,
intelligant ab ipsis quoniam qui haec constituit
fortia, fortior est illis. Et Paulus apostolus dicit: Invisibilia enim Dei a creatura mundi, per ea quae
facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque
ejus virtus atque divinitas, ut sint inexcusabiles; quia
cum cognovissent Deum, non ut Deum venerati sunt,
aut. gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor illorum: dicentes
enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Et mutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei in imaginem corruptibilis
hominis et volucrum, et quadrupedum, et serpentium [(Rom. I)]
,
etc. Ergo aut ignem, ait, aut spiritum, aut
citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam

aquam, aut solem, aut lunam, deos putaverunt. Ignem
colunt pagani, et deum dicunt, qui aqua restinguitur,
aut terrae jactu comprimitur. Ignem colunt pagani,
qui ligni fomento nutritur. Ignem colunt pagani,
aeterno igne arsuri. Sed forte fulgura colunt: ut quid
ista colunt? non enim motibus, sed imperio Dei
aguntur, sicut sol et luna, pluviae aeque et stellarum
cursus, ventorum motus et nubium transitus. Spiritum
ergo aeris et ventorum venerantur. Sed ista rerum
Domino famulantur, sicut scriptum est, flabit
spiritus ejus, et fluent aquae [(Psal. CXLVII)]
. . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . . ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae
faciunt verbum ejus
[(Ibid.)]
. Gyrum stellarum colunt
pagani ab artifice Deo perfectum, ad mundi ornatum

discriminato decore compositum. Aquam colunt,
quae ad usum non solum hominum, sed et pecorum,
et caeterarum rerum largitate Creatoris effunditur.
Solem et lunam colunt, cum videamus et orientem
et occidentem solem sic currere ut ei constitutum
est. Unde intelligitur neminem posse indesinenter
currere, et servitio suo insistere, nisi qui sub Domino
sit, et qui habeat imperantem. Nam neque luna crementum
vel detrimentum pateretur, nisi voluntate
et arbitrio Conditoris; et sol si in sua potestate esset,
perpetua luce fulgeret . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . . .
famulari, et stellas suum ordinem sequi; mare etiam
suis finibus contineri. Et ideo clamat propheta sanctissimus,

dicens ad Dominum Deum nostrum: Quam
magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia
fecisti; repleta est terra creatura tua. Hoc
mare magnum et spatiosum, illic repentia, quorum
non est numerus, animalia pusilla et magna [(Psal. X)]
. 725
Hic est Dominus Deus noster, de quo quidam
sanctorum dicebat: Qui coelum alta sublimitate suspendit,
terrena dejecta mole solidavit, maria soluto
liquore diffudit, et haec omnia propriis et condignis
instrumentis plena et ornata digessit. Cum ergo videris.
. . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.