PL 57, col. 785

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

.
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
Colunt adhuc pagani montes, et arbores, et fontes,
et flumina, ubi et boves, et oves, et universae bestiae
pascuntur, et ambulant, atque labantur. Nam simulacra
et idola eorum digno honore ab araneis obteguntur,
et a tineis vel vermibus perforantur, et a muribus
habitantur, et a muscis conculcantur; nec se
ab igne vel a pluvia defendunt, nec a latronibus vel
furibus vindicant. Et ideo S. Cyprianus ad Demetrianum
paganum bene dicebat: Pudeat te eos colere quos
ipse defendis; pudeat te de eis auxilium sperare quos
tueris. Aut quid enim praestare colentibus se possent,
qui se de non colentibus vindicare non possunt; sicut
enim ad eos non pertinet quo coluntur; sic non sentiunt

quo laeduntur. Sed dicunt pagani: Nos deos colimus,
vel deas quae in coelo habentur. Quibus dicimus:
Si deos illos dicitis vel colitis quos in vestris
libris audimus recitare, id est Saturnum, Jovem, Mercurium,
Martem, Apollinem, Vulcanum, Aesculapium
caeterosque innumeros; et deas dicitis Junonem,
Minervam, Dianam, Cybelem, Latonam, vel caeteras;
ergo si omnes illos dicitis deos, cur aliquos in stellis
ponitis, et aliquos non ponitis? Dicitis enim Saturnum,
Jovem, Martem, vel Mercurium in coelo esse, et Neptunum,
Apollinem, Vulcanum, Aesculapium et caeteros
non dicitis. An forte isti aliquid peccaverunt,
et illi nihil peccaverunt, ideoque supernas regiones
asseritis possidere, cum magis constet omnes. . . .
homines, et. . . . . . hominibus. Ecce Saturnum,

vel Jovem, Martem etiam, et Mercurium, etc., nefanda
facinora commisisse scimus. Nonne Virgilius
vester poeta ille praecipuus, cujus carmina hodieque
veneramini sic clamat de Saturno dicens:
Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademptis;
unde et Latium de latebra ejus nomen accepit, eo
quod latuisset tutus in oris, id est fugiens in Italiae
finibus latuisset; et iterum ait: 726
. . . . .Fauno Picus pater; hisque parentem
Te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
Hic litteras imprimere, et signare nummos in Italia
primus instituit; inde aerarium Saturni vocatur; et
rusticitatis hic cultor fuit, inde falcem ferens pingitur.

Hic, cum vesano furore raperetur, filios devoravit
suos; qui et operto capite, ne agnosceretur, effugit
et ita in delubris vestris formatur. Jovem ejus
filium a matre subtractum. . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.