PL 57, col. 789
Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne
ut diximus, Creatoris deferunt creaturae.
Ergo nunc Dominum Deum nostrum velint nolint et
ipsi philosophi veritate compressi, et invisibilem asserunt,
et omnium praepotentem, in quo praecipuus
Sostenes formam hujus mundi negat conspici posse,
et angelos veros sedi ejus dicit assistere, in quo et
Plato pari ratione consentit, et unum Deum praedicans,
caeteros angelos vel daemones dicit. Hermes
quoque Trismegistus unum Deum fatetur, eumque
invisibilem 730 atque incomprehensibilem confitetur.
Hunc ergo nos in veritate confitemur, et novimus,
et fatemur. Omnipotentem Deum, cujus opus
est mundus, qui coelum suspendit ut cameram, qui
terram fundavit super aquam, maria soluto liquore
diffudit, et miro libramine ex omni parte compositam
totam hujus mundi molem ipse continet fabricator.
Ipse solis vaporiferos . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . ipse cuncta animalia cum universis
fetibus suis benigne utiliterque praeparavit? ipse fontes,
et flumina concavosque torrentes? ipse spatiosum
mare. . . . rum campos mar. . . . fluctibus
longe lateque. . . . et visibilia, et invisibilia
cuncta. . . Christo Filio suo Domino nostro perfecit:
sicut scriptum est, quia in Christo creata sunt
omnia, attestante apostolo Paulo, quae sunt in coelo et
quae sunt in terra visibilia et invisibilia [(Coloss. IV)]
. Ergo
unus Deus, fratres, adorandus est solus, sicut scriptum
est, Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli
servies [(Matth. IV)]
; ipse diligendus est, dicente Scriptura: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, ex tota anima tua, et ex omni mente tua, et ex
omni sensu tuo, et proximum tuum sicut teipsum
[(Matth.
XXII)]
. Quis etenim, rogo, proximus noster? quam Dominus
noster Jesus Christus, qui cum in forma Dei
esset constitutus, formam servi accepit? Et Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I)]
, quique
dicebat: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum
verum Deum, et quem misisti Jesum Christum [(Joan.
XVII)]
. Iste Jesus Christus . . . . in principio erat
Verbum apud Deum. . . a Sibylla ΙΧΘΥΣ, Graeco
nomine, quod significat piscis, operatus est, eo quod
mundi vel saeculi hujus mare ingressurus esset. Nam
et litterarum ipsarum Graecarum considera ingens
mysterium ΙΧΘΥΣ· Ι iota, hoc est Jesus; Χ chi, id
est Xptos; Θ theta, Theu; Υ Yios, Σ sigma Soter;
quod Latine explanatur Jesus Christus Dei Filius
Salvator: in capite harum quinque litterarum Graecarum
mysterium hoc est, quaeri ergo magno. . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
de Domino Christo ipse beatus Petrus. . . . .