PL 57, col. 795

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

et similitudinem nostram; et fecit Deus hominem,
ad imaginem Dei fecit illum [(Gen. I)]
. Dicit forte
Judaeus: Ad angelos Deus dixit. Convincitur in eo
quod dicitur et Deus fecit hominem; non enim angegeli, 737
dixit, fecerunt, sed Deus, inquit, fecit hominem.
Deus dixit, et Deus fecit; id est Pater imperavit,
et Filius adimplevit. Et illud considera quod scriptum [(Genes. XVIII)]
est de Abraham, qui [F. quia] apparuit
illi Deus ad quercum Mambre; et postmodum habet
Scriptura [(Ibid.)] in exustione Sodomae et Gomorrhae,
quod Dominus a Domino pluerit ignem et sulphur super
easdem civitates. Ergo est Pater et Filius, a quo
Patre, id est ex cujus jussione pluit Filius ignem et
sulphur. In Filio ergo fecit Deus coelum et terram,
qui erat ante coelum et terram: nonne ante facti sunt

angeli, archangeli, omnesque spiritales virtutes et
potestates? Ergo quod ait, In principio fecit Deus
coelum et terram, in Christo dixisse declaratur, ex
cujus persona et David dicebat: Verbo Domini coeli
firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum [(Psal. XXXII)]
;
iste est Filius Dei, de quo iterum ipse
David dicebat in secundo psalmo: Dominus dixit ad
me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Vide secundum
mysterium: in secundo psalmo hoc dicitur.
. . . . . . secundus Filius . . ..
. sed die . . . . . . certissime Deus
Filium, quem genuit, non sicut homines, sed sicut
decuit Deo generare impassibiliter, incorruptibiliter
de se ipso; unus unum genuit, solus solum, Deus
Deum, rex regem, ingenitus ingenitum, Pater Filium,

auctor Verbum, creator creatorem, aeternus
aeternum, Spiritus Spiritum, lux lucem, splendor
splendorem, pius pium, bonus bonum, misericors
misericordem, perfectus perfectum. Ad hunc Filium
iterum David loquebatur dicens: Thronus tuus,
Deus, in saeculum saeculi; virga aequitatis, virga regni
tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea
unxit te Deus, Deus tuus [(Psal. XLIV)]
. Videte quia ad
Deum loquens dicebat ei: unxit te Deus, Deus tuus,
id est te Filium unxit Pater tuus illo unguento aeternae
laetitiae, aeterni sacramenti et coelestis mysterii,
aut adhuc . . . . . . . . . . . . . ..
. . Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris
meis [(Psal. CIX)]
. . . . Dominum habuit iste
rex, ad quem Dominus suus Deus dixerat: Sede a

dextris meis. Quis est iste Dominus ad quem dixerat
Deus Pater, nisi Dominus noster Christus Filius ejus?
Nam et iterum audi de Christo suo Patrem dicentem: Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam
confusione
[(Psal. CXXXI)]
. Paravi lucernam Christo
meo, id est Ecclesiam lumine ejus splendentem, atque 738
ardentem, fidelium numerum, qui, lumine
veritatis et credulitatis in corde percepto, incredulitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.