PL 57, col. 802
Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne
745
munera perferunt. Sequitur in psalmo: Et
adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes
servient ei [(Psal. LXXI)]
: quod impletum videmus;
quia ubique nomen Domini Christi adoratur ab omnibus
regibus, duntaxat Christianis, omnibusque gentibus.
Sed et si sunt aliqui reges aut gentes aliquae
quae nolunt adorare, sicut et vos Judaei, manet carcer
aeternus, manet judicium Dei: Deus, ait propheta, manifestus veniet Deus noster, et non tardabit
[(Psal.
XLIX)]
; qui venit in humilitate occultus, veniet in potestate
manifestus. Tunc videbit eum omnis caro, id
est omnis homo, quia omnes stabimus ante tribunal
Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout
gessit, sive bonum sive malum [(Rom. XIV)]
; nam et in
ipso psalmo in capite ait: Deus, judicium tuum regi
da, et justitiam tuum filio regis [(Psal. LXXI)]
; quia rex
et filius regis ipse est Dominus Christus; et in conclusione
psalmi dicit: Replebitur gloria ejus omnis
terra: fiat fiat [(Ibid.)]
. Et nos dicimus consentientes
sancto prophetae cum Domini voce: Amen, amen, hoc
est vere fideliter. Iteratio autem sermonis ista confirmationem
in se continet veritatis. Deo gratias.
Ergo convincuntur evidenter Judaei: Deo juvante sic
dicamus contra eos, non studio nocendi, ut eos devictos
perimamus, absit a nobis; spiritale praelium
pro hominum salute geritur: arma nostra non sint
carnalia, sed fortia a Deo. Itaque salvare eos cupimus
et sub regis nostri Christi . . . . . convertere. Non
ergo litem quaeramus, quia veritatem inquirimus; militamus
sub rege pacifico, et pacis castra sectamur.
Ideoque eos, ut dixi, volumus de tempestivis fluctibus
erroris ad portum salutis perducere, et per atrium
veritatis in domum regalem Domini nostri introducere,
ut fiant de inimicis amici, et de antichristis
Christiani. Videant pascuam spiritalem; videant, si
merentur, coeleste convivium; videant dominicam
mensam, et cantent nobiscum cum David propheta
sanctissimo dicentes: Dominus pascit me, et nihil
mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit [(Psal.
XXII)]
; et iterum: Quam amabilia sunt tabernacula
tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea
in atria Domini [(Psal. LXXXIII)]
. Sed huic persuasioni
contendunt impii Judaei, maluntque mori quam vinci,
dicentes: Nos unum colimus Deum, sicut scriptum
est in libris Moysi: Non erunt tibi dii alii absque
me, et Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies;
et: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus
est [(Deut. VI)]
. Hoc praeceptum, clamant, patribus 746
datum est, quod nos servare oportet et convenit.
Quibus dicimus: Dicite ergo cur patres vestri,
relicto isto uno Deo, ad idola conversi sunt? Et fecerunt
vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile, et immutaverunt
gloriam suam in similitudinem vituli manducantis
fenum [(Psal. CV)]
; et serviebant militiae coeli?
Adjungunt: Illi viderint; nos nescimus. Quibus dicimus:
Audite ergo, et discite: ideo ista admonitio a
Deo dabatur, ut ad se converteret . . . . . .