PL 57, col. 803

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

.
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
care. Inde sibi lucos [(IV Reg. XXI)] , inde sibi illicita
sacrificia praesumpsere, inde deos multos, inde falsa
figmenta et inania idola. Idcirco volens eos, ut diximus,
Dominus a tantis erroribus ad cultum suae majestatis
convertere, sacro frequenter intonabat eloquio,
dicens: Non erunt tibi dii alii absque me, et
Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; et: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est [(Deut. VI)]
.
Nam, ut certo sciatis quae sit fides Christiana,
nos ipsum unum Dominum invisibilem, incorporabilem,
immortalem, sine origine et sine fine credimus,
colimus et veneramur . . . . . . .
.
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
mereamini . . . . . studium gerimus praedicandae
veritatis; ideoque post quae diximus adhuc divina
sumimus testimonia; ut probemus Christum
Deum et Dei Filium esse, sicut jam in aliquantis exposuimus.
Dicit Deus omnipotens Pater ad Moysem
in Deuteronomio [(Cap. XVIII)] de Christo Filio suo: Prophetam suscitabo illis de fratribus eorum sicut te;
et dabo verbum ejus in os ejus, et loquetur ad eos quaecunque
dixero illi. Et si quis non audierit prophetam
illum, ego vindicabo.
Et iterum in Regnorum legimus: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui in omnia

quae sunt in corde meo faciet
[(I Reg. II)]
; et in Evangelio
ipse Pater dicit: Hic est Filius meus dilectissimus,
in quo bene complacui; ipsum audite [(Matth. XVII)]
. ..
. . . . . . . . . . . . . to, ait; et.
. . . . . . . . . . . . . . . .
illum . . . . . . . . . . . . . . .
dicit ipsum audite . . . . . . . . . . .
lis sibi sermo, et conveniens ipsis sit, ipse probatur
esse, et propheta, qui est Christus Dominus 747
Filius Dei, Propheta dicitur Patris; sed est Dominus
prophetarum Patris; merito Propheta, ut auctoris
sui praedicator, caeteris autem gratiam prophetiae ipse
contribuens. Nam sicut Propheta et Angelus vocatur
a Patre, ita scriptum est: Ecce mitto Angelum meum
ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam, observa

eum, et obaudi ei, et ne fueris inobediens ei: non enim
deerit tibi; nomen enim meum est in illo [(Exod. XXIII)]
;
unde et ipse Dominus Christus dicebat in sancto
Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non
suscepistis me; cum alius venerit in nomine suo, illum
accipietis [(Joan. V)]
; et David dicebat: Benedictus qui
venit in nomine Domini [(Psal. CXVII)]
. Sed dicitur . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
et caeterorum prophetarum litteras, et inde veritatis
regulam perquiramus, et quae jam protulimus repetamus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.