PL 57, col. 804

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

Dicebat beatus Moyses in libro Geneseos [(Cap. I)]
illuminatus Spiritu sancto: In principio fecit
Deus coelum et terram. Attende statim illud, quia a
principio coepit, et principium nominavit, quod nos
intelligimus Christum principium dictum, in quo Deus
Pater fecit coelum et terram; coelestia pariter et terrena
in Christo fecit, id est in ipsius virtute, qui jubentis
imperio ministrabat, in ipso fecit, quidquid
jussum est adimplevit; quia de Patre scriptum est: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt
omnia
[(Psal. XXXII)]
; ergo in principio, id est . . ..
. . . . . . . fecit Deus coelum et terram.
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
creavit me principio viarum suarum in opera sua.

Ante saecula fundavit me, et iterum ex persona sapientiae
ipse Christus de se dicit per prophetam: Ego
ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam [(Eccli. XXIV)]
.
Ergo in isto Filio et per istum,
sicut saepius dictum est, Deus Pater omnipotens omnia
fecit, sicut iterum in psalmo dicebat: In capite
libri scriptum est de me [(Psal. XXXIX)]
. Sed, dicit
Judaeus, ipse qui dixit, ipse et fecit. Cui dicimus:
Et quid necesse erat ut diceret? si non erat alius qui
audiret et faceret, nunquid sibi dicebat, fiat? Sed
iterum dicit Judaeus: ad angelos dixit; quibus dicimus:
Sed non . . . . . . . . . . . .
fecerunt angeli, sed habet, et fecit Deus . . . ..
. . . . . . . Judaeus; et dicit: Quomodo.
. . . . . . . . filium habere Deum
.
. . . . . . . Judaeus invisibilis, et in cor-.
. . . . . . . quibus iterum . . . . .
respondemus sicut Dominus: Nonne dictum est in
lege vestra, quia: Ego dixi: Dii estis, et 748 filii Altissimi
carissimi. Si illos dixit deos et filios Altissimi,
ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura;
Mihi, ait Dominus, irascimini, quia dixi Filius
Dei sum? Si non facio opera Patris mei, nolite
credere mihi; si autem facio, etsi mihi non vultis credere,
operibus credite [(Joan. X)]
. Deinde dicimus:
Quid videtur dictum Judaeis illud, quod ait David ex
persona sine dubio Christi: Dominus dixit ad me:
Filius meus es tu; ego hodie genui te? Et iterum ex
persona Patris dicit ipse propheta sanctissimus David
ad Filium: Tecum principium in die virtutis tuae in

splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui
te [(Psal. CIX)]
. Quem genuit . . . . . . . .
dicit, ergo creditis, quia . . . . . . . . .
respondemus, sic Propheta . . . . . . . .
et nos ita credimus genuit . . . . . . . .
sed ut . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . sanctae
divinae gen. . . . . . . . . ut Deo generare,
genuit Dominus Dominum, lux lucem, splendor
splendorem, potens potentem, rex regem, unus unum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.