PL 57, col. 807

Expositiones de capitulis evangeliorum (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

Hodie recitatum est in sancto Evangelio, quia
Dominus Jesus in deserto de quinque panibus et duobus
piscibus saturaverit quinque millia virorum. Ubique
Dominus Jesus omnes sanat, omnes saturat, apud
eum inveniunt oculos caeci, auditum ab eo accipiunt
surdi, leprosi mundantur, mortui suscitantur, daemones
effugantur, paralytici, resolutis membris, iterum
confirmantur; claudi firmis gressibus currunt, et
omnes ejus muneribus gloriantur; aquae etiam eum
maris, et tumentes fluctus fixis in sese motibus ambulantem
famulanti obsequio 752 reverentur. Ergo
hodie, ut lectum est, de quinque panibus et duobus
piscibus a Domino saturantur quinque millia virorum,

et colliguntur duodecim cophini fragmentorum pleni.
Consideremus, fratres, mirabilia Domini Jesu. Tangit
panes, et sicut pluvias multiplicat super terram; ita
crescunt cuncta in multitudinem copiosam. Accipit
augmentum panis, et mirabilibus modis inter comedentium
turbas candida seges exoritur fragmentorum.
Fiunt omnia plena, saturantur populi; colliguntur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.