PL 57, col. 808

Expositiones de capitulis evangeliorum (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

adhuc duodecim cophini pleni, ad numerum
dilectorum duodecim discipulorum, ut semper abundet
Ecclesia de veritate (Ubertate) apostolorum et
doctrinae eorum panibus saturetur. Et caetera.
753 II. Item de lectione S. Evangelii, vel de capitulo ubi Dominus ait, Joan. VII, 28: Qui sitit veniat ad me, et bibat; qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.
Merito ad eum dicebat sanctissimus propheta David,
quem videbat in spiritu, religiosa siti suspensus,
et nimio ardore succensus: Sicut cervus desiderat
ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus [(Psal. XLI)]
.
Tali ardore flagrabat et illa beata soror
Marthae Maria, quam sacris Dominus sermonibus nutriebat.
.
. . . . . . . . . nullo modo
recedebat . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . bona ista femina sine dubio gerebat partem
quae ei nunquam posset auferri. Non enim poterat
aliquando perdere quod ei beneficio suo Dominus
concesserat possidere, quia sitientibus ipse tribuit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.