PL 57, col. 809

Expositiones de capitulis evangeliorum (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

spiritalem aquam, qui hodie dicebat: Qui sitit veniat
ad me, et bibat [(Joan. VII)]
. Haec igitur Maria, cujus
fecimus mentionem, ut mihi videtur, personam ostendit
fidelis Ecclesiae, quae mavult Domino adhaerere,
quam alloquio suo Dominus semper aedificat, quae
de fontibus Christi frequenti inundatione perfunditur,
quam assidentem sibi Dominus, et suis vestigiis
adhaerentem non aspernatur, sed potius consolatur;
qui et pedes discipulorum lavare dignatus est: ut
quod ei Abraham aliquando fecerat, hoc ipse filiis
Abrahae exhibere curaret. Nonne tibi videtur, rogo,
hanc Mariam vestigiis Domini assidentem . . . ..
. dicimus personam perdere. . . . . . .
In Psalmis sermo divinus alloquitur: Audi, filia; inclina
aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum

patris tui; et concupiscet rex speciem tuam, quoniam
ipse est Dominus Deus tuus, et adorabis eum [(Psal. XLIV)]
.
Ergo de fontibus Christi, ut dictum est,
irrigatur Ecclesia. Diligit enim et dilexit Dominus
Christus Ecclesiam, probante Apostolo et dicente: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro
ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in
verbo vitae
[(Ephes. V)]
, etc. Ergo qui sitit veniat ad
me et bibat. Bibamus, obsecro vos, fratres, aquas
illas coelestes de Christi fontibus venientes, et cantemus
eidem Domino nostro canticum novum. Innovatus
enim Ecclesiae populus novum cantet et canticum.
Incedamus psallentes via regali, ut perveniamus
ad Patrem Domini. Dicis mihi: quae est ista via regalis?
Audi ipsum Salvatorem dicentem: Ego sum

via, et veritas, et vita; nemo venit ad Patrem, nisi per
me [(Joan. XIV)]
. Via regalis dicitur, quia ipse est rex
noster; et propheta ait: 754 Deus, judicium tuum
regi da, et justitiam tuam filio regis [(Psal. LXXI)]
. Ista
est via regalis, iste est fons vitae de quo, dum vivimus,
anima satietatem omnium bonorum accipit. Ex
ipsius persona Domini loquebatur iterum propheta
dicens: Venite, filii; audite me, timorem Domini docebo
vos [(Psal. XXXIII)]
. Venite, filii. Filii ait, quia quotquot receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei
fieri
[(Joan. I)]
. Ergo venite, filii, audite me; venite
ad me viam, ut ab erroribus et anfractibus saeculi liberati,
tecto itinere pergatis ad Patrem. Ego sum,
inquit, via, in qua nulli sunt scelerum tortuosi flexus,
nulla perversitatis malitia, non petrosa, non spinosa

loca; sed totum limpidum, totum suave, totum innocens
atque securum, ubi vestigia fidelis animae non
laedantur. Non est aliquid, fratres, apud Dominum
asperum, non est quod horreat apud Christum, ubi
totum suave paterna clementia praeparavit. Ergo ex
hujus persona evangelista [(Matth. IX)] docet melius
esse cum uno oculo, et una manu, et uno pede introire
in regnum Dei, quam habentes duos oculos, et
duas manus, et duos pedes mitti in gehennam ignis,
ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur.
Hoc qui audit, sine dubio conteretur, et utinam
vehementius terreatur; quia timendo praecepta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.