PL 57, col. 810

Expositiones de capitulis evangeliorum (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

divina liberatur a peccato; timor enim Dei, sicut dicit
Scriptura, expellit peccatum [(Eccli. I)]
. Nam qui
sine timore est non poterit justificari; ergo si oculus
tuus scandalizat te, erue illum et projice abs te [(Matth.
V)]
; melius est enim plagam corporis sustinere quam
pati naufragium castitatis, ubi anima pariter cum
corpore interibit. Sed ne te, quisque ille es, fragilis
sensus sollicitet ista praecisio, ut putes membra tui
corporis, et maxime necessaria amputare debere;
non membra plane, sed vitia Dominus praecepit resecanda,
et motus omnes frangendos, atque impetus
peccatorum: ut ibi ad praecipitium damnationis mentem
incutit inimicus, ibidem, resistente sibi maceria
castitatis, pereant ejus machinamenta peccati. Si
oculus tuus dexter scandalizat te, hoc est, si intentione

illicita delectaris videre quod possit occidere,
et gladios tibi curiosis luminibus praeparare; cum
magis debeas laudabili pudore digitis ipsis oculos custodire,
decoreque velamine castitatis coopertos,
nullis lascivientibus vitiis relaxare, sed rapere ipsos,
ut dictum est, visus tuos divinique vigoris frenis subjicere;
ne miles Christi fluxis vincatur cogitationum
illecebris, neve casta femina ludentibus oculis serpentinis
nexibus teneatur. Cavenda sunt ista, carissimi. Ego sum,
ait Dominus, lux mundi; qui me secutus
fuerit, non manebit in tenebris, 755 sed habebit lumen
vitae [(Joan. VIII)]
. Eligamus igitur, carissimi, candidam
lucem, quam tenebrarum errorem, ut in luce
manentes, ut lucis auxilio, communi bonae conscientiae
gaudio repleamur, semper gratias agentes Domino,

qui est benedictus in saecula. Amen.
III. Item recitatum est in sancto Evangelio, Marc IV, 14: Qui loquitur, verbum seminat.
Hinc, carissimi, de Domini sermone, ipso Domino
adjuvante, loquamur: Qui loquitur, verbum seminat.
Certissimum est quia qui loquitur, verbum seminat;
spargit quidem verba ut semina, sed Deus incrementum
praestat. Nam accipe comparationem: semen
cum tenetur in manu, ipsum solum manet; si vero
jactatum fuerit, et seminatum coelesti imbre perfusum,
divina Provindentia radicatur et crescit. Ita et nos dum
verbum tenemus in ore, ipsum solum manet: si vero
jactatum fuerit, et quodammodo seminatum, per Dei
gratiam radicatur in cordibus singulorum, et crescit,
atque multiplicatur in fructibus. Ergo merito dictum

est: Qui loquitur, verbum seminat, et quos fructus
afferat semen Dei, verbum spiritale, audi: Fructus
autem spiritus, inquit, spes, caritas, gaudium, pax [(Galat. V)]
,
et caetera. Affert fructus terra cordis, quae
suscipit semen dominicum et in corpore laetos, et in
spiritu. Unde et apostolus Paulus auditoribus dicebat: Nos vobis spiritualia seminavimus; magnum est,
si vestra carnalia metamus
[(I Cor. IX)]
? Ergo fecundetur
ager pectoris nostri, ut suscipiat semen dominicum,
et fertili fruge locupletet; non sint in terra
cordis nostri spinae et tribuli malevolentiae saecularis,
ne bonum semen necet noxium germen: non sint

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.