PL 58, col. 1000

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

Signis et prodigiis clarum posse fieri Christianum,
non tamen sanctum, si intemperatis et asperis moribus
agat; temperatis autem et placidis moribus etiam
absque signorum efficacia, et sanctum, et perfectum,
et Dei hominem fieri, recte credimus.
CAPUT LXXXVI.
Nullus sanctus et justus caret peccato, nec tamen
ex hoc desinit esse justus, vel sanctus, cum affectu
teneat sanctitatem. Non enim naturae humanae viribus,
sed propositi adjumento per Dei gratiam acquirimus
sanctitatem. Et ideo veraciter se omnes sancti
pronuntiant peccatores, quia in veritate habent 44
quod plangant; et si non reprehensione conscientiae
certe mobilitate et mutabilitate praevaricatricis

naturae.
CAPUT LXXXVII.
Pascha, id est, dominicae Resurrectionis solemnitas,
ante transgressum vernalis aequinoctii, et quartae
decimae lunae perfectionem, non potest celebrari in
eodem mense natae.
CAPUT LXXXVIII.
Propter novellos legislatores, qui ideo animam
tantum ad imaginem Dei creatam dicunt, ut quia
Deus incorporeus recte creditur, etiam incorporea
anima esse credatur, libere confitemur imaginem in
aeternitate, similitudinem in moribus inveniri.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.