PL 58, col. 182

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

video Timotheum, ab incunabulis infantiae sacris litteris
eruditum: nec non inter alios sublimem atque
expeditum Lucam, arte medicum, apostoli Pauli
gentium doctoris discipulum. Ego namque jubentis
imperio obedientiae cervicem submittens, quae obvenerunt
in partibus Africae, debacchantibus Arianis,
sensim breviterque indicare tentabo, et quasi rusticus
operarius defatigatis ulnis, aurum colligam de
antris occultis, speciem vero adhuc sordentem atque
confusam, non cunctabor artificis judicio igni examinandam
contradere, qui monetarios possit solidos
[ al. picturare] efformare.
LIBER PRIMUS. GEISERICI VANDALORUM REGIS IN AFRICA PERSECUTIO.

ventris. Qui reperti sunt senes, juvenes, parvuli,
servi vel domini, octoginta millia numerati.
Qua opinione divulgata, usque in hodiernum a nescientibus
armatorum tantus numerus aestimatur,
cum sit nunc exiguus et infirmus. Invenientes igitur

pacatam quietamque provinciam, speciositatem totius
terrae florentis, quaquaversum, impietatis agminibus
impetebant [ al. impendebant], devastando depopulabantur,
incendio atque homicidiis totum exterminantes.
Sed nec arbustis fructiferis omnimodo
[ al. omnino] parcebant; ne forte quos antra montium,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.