PL 58, col. 183

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

aut praerupta terrarum, vel seclusa quaeque occultaverant,
post eorum transitum illis pabulis nutrirentur;
et sic eadem, atque iterum tali crudelitate furentibus,
ab eorum contagione nullus remansit locus
immunis. Praesertim in ecclesiis, basilicisque sanctorum,
coemeteriis vel monasteriis sceleratius saeviebant,
ut majoribus incendiis domos orationis magis
quam urbes, cunctaque oppida concremarent. Ubi
forte venerabilis aulae clausas repererant portas, certatim
ictibus dextralium, aditum reserabant, ut
recte tunc diceretur: Quasi in silva lignorum, securibus
consciderunt januas ejus in idipsum; in securi et
ascia dejecerunt eam. Incenderunt igni sanctuarium
tuum in terra; polluerunt tabernaculum nominis tui [(Psal. LXXV, 6, 7)]
. 4
II.
Eorum saevitia.

--Quanti tunc ab eis praeclari
pontifices et nobiles sacerdotes diversis poenarum
generibus exstincti sunt, ut traderent si quid auri vel
argenti proprium, vel ecclesiasticum haberent! Et
dum quae erant, urgentibus poenis facilius proderentur,
iterum crudelibus tormentis oblatores urgebant,
autumantes quamdam partem, non totum esse oblatum;
et quanto plus dabatur, tanto amplius quempiam
habere credebant. Aliis palorum vectibus ora
reserantes; fetidum coenum ob confessionem pecuniae
faucibus ingerebant; nonnullos in frontibus et
tibiis, nervis remugientibus torquendo cruciabant.
Plerisque aquam marinam, aliis acetum, amurcam,
liquamenque et alia multa atque crudelia, tanquam
utribus imbutis ori apposita, sine misericordia porrigebant.

Non infirmior sexus, non consideratio nobilitatis,
non reverentia sacerdotalis, crudeles animos
mitigabat: quinimo ibi exaggerabatur ira furoris, ubi
honorem conspexerant dignitatis. Quantis sacerdotibus,
quantisque illustribus onera ingentia, uti camelis
vel aliis generibus jumentorum imposuerint,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.