PL 58, col. 185

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

Tunc enim et nostrae civitatis venerabilis Papinianus,
antistes, candentis ferri laminis toto adustus
est corpore. Similiter et Mansuetus Uricitanus, in
porta incensus est Fornitana. Qua tempestate Hipporegium
obsessa est civitas, quam omni laude dignus
beatus Augustinus, librorum multorum confector,
pontifex gubernabat. Tunc illud eloquentiae quod
ubertim per omnes campos Ecclesiae decurrebat,
ipso metu siccatum est flumen, atque dulcedo suavitatis
dulcius propinata, in amaritudinem absinthii
versa est, ut Davidicum praeconium conveniret: Dum
consisteret peccator adversum me, obmutui et humiliatus
sum, et silui a bonis [(Psal. XXXVIII, 2, 3)]
. Usque
ad illud tempus 5 ducentos jam triginta et duos confecerat
libros, exceptis innumerabilibus epistolis, vel

expositione totius Psalterii, et Evangeliorum, atque
tractatibus popularibus, quos Graeci homilias vocant,
quorum numerum comprehendere satis impossibile
est.
IV.
Carthaginis excidium.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.