PL 58, col. 186
Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne
--Quid multa? Post has
truces impietatis insanias, ipsam urbem maximam
Carthaginem Geisericus tenuit et intravit; et antiquam
illam ingenuam ac nobilem libertatem in
servitutem redegit. Nam et senatorum urbis non
parvam multitudinem captivavit. Et inde proposuit
decretum, ut unusquisque auri, argenti, gemmarum,
vestimentorumque pretiosorum quodcunque
haberet [ al. offerret] afferret; et ita in brevi avitas
atque paternas opes tali industria abstulit rapax.
Disponens quoque singulas quasque provincias, sibi
Byzacenam Abaritanam, atque Getuliam, et partem
Numidiae reservavit; exercitui vero Zeugitanam
vel proconsularem funiculo haereditatis divisit;
Valentiniano adhuc imperatore reliquas, licet jam
exterminatas, provincias defendente; post cujus
mortem, totius Africae ambitum obtinuit, necnon et
insulas maximas, Sardiniam, Siciliam, Corsicam,
Ebusum, Majoricam, Minoricam et alias multas superbia