PL 58, col. 187
Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne
sibi consueta defendit. Quarum unam illarum,
id est, Siciliam, Odoacro Italiae regi postmodum tributario
jure concessit; ex qua ei Odoacer singulis
quibusque temporibus, ut domino tributa dependit,
aliquam tamen sibi reservans partem. Praeterea
praecipere nequaquam cunctatus est Vandalis ut
episcopos atque laicos nobiles de suis ecclesiis
[ al. et locis] et sedibus nudos penitus effugarent.
Quod si optione proposita exire tardarent, servi
perpetuo remanerent. Quod etiam in plurimis
factum est, multos enim episcopos, et laicos,
claros atque honoratos viros, servos esse novimus
Vandalorum.
V.
Clerum pellit.
--Tunc vero memoratae urbis
episcopum, id est, Carthaginis, Deo et hominibus
manifestum, nomine Quodvultdeum, et maximam
turbam clericorum navibus fractis impositos, nudos
atque exspoliatos expelli praecepit. Quos Deus miseratione
bonitatis suae, prospera navigatione Neapolim
Campaniae perducere dignatus est civitatem. Senatorum
atque honoratorum multitudinem, primo
exsilio crudeli contrivit, postea transmarinas in partes
projecit. Pulso namque episcopo, ut praefati
sumus, cum clero venerabili, illico ecclesiam nomine
Restitutam, in qua semper episcopi commanebant,
suae religioni mancipavit, atque universas quae intra
muros fuerant civitatis, cum suis divitiis abstulit.
Sed etiam foris muros quascunque voluit occupavit,
et praecipue duas egregias et amplas sancti martyris
Cypriani; unam ubi sanguinem fudit, aliam ubi ejus
sepultum est corpus, qui locus Mappalia vocitatur.
Quis vero sustineat atque possit sine lacrymis recordari,
dum praeciperet nostrorum corpora defunctorum,
sine solemnitate hymnorum, cum silentio ad
sepulturam perduci? Addit adhuc, ut et pars clericorum
quae remanserat, poenali [ al. exitio traderetur]