PL 58, col. 192

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

Et quia loca nulla sufficiebant ad capessendam
multitudinem tantam, basilicas duas nominatas
et amplas, Fausti, et Novarum, cum lectulis atque
straminibus deputavit, decernens per singulos dies
quantum quis pro merito acciperet. Et quia plerosque
[ al. mansio] insuetudo navigii et crudelitas captivitatis
afflixerat, non parvus inter eos numerus fuerat
aegrotorum, quos ille beatus antistes, ut nutrix pia,
per momenta singula cum [ al. vice medici] medicis
circumibat; sequentibus cibis, ut inspecta vena, quid
cui opus esset, illo praesente daretur. Sed nec nocturnis
horis ab hoc opere misericordiae feriabatur; sed
pergebat excurrens per singulos lectos, sciscitans
qualiter quisque se haberet. Ita se huic tradiderat
[ Colb. 1, omni] omnino labori, ut nec defessis membris,

nec cariosae jam senectuti parceret. Quare
livore Ariani succensi, dolis eum quamplurimis voluerunt
saepius enecare. Quod credo, praevidens Dominus,
cito passerem suum de manibus accipitrum
voluit liberare. Cujus exitum ita Urbici captivi
planxerunt, ut tunc se putarent magis tradi manibus
Barbarorum quando ille perrexit ad coelum. Functus
est autem sacerdotio annis tribus. Cujus amore et
desiderio populus intentus potuerat membra digni
corporis rapere, nisi consilio prudenti, dum pro
more orationi vacatur, nesciente multitudine sepeliretur.
IX.
Thomas confessor.
--Et quia tacendum semper
non est de impietatibus haereticorum, nec verecundum
poterit esse quod ad laudem proficit patientis;

ordinatus quondam sacerdos nomine Thomas, dum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.