PL 58, col. 193
Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne
variis ab eis insidiis saepius arctaretur, quodam tempore
venerabilem senem in [ al. publica] publico
facie catomis ceciderunt. Quod ille non ad opprobrium,
sed ad mercedem computans gloriae suae, in
Domino laetabatur. Unde factum est ut post obitum
episcopi 8 Carthaginis, Zeugitanae et Proconsulari
provinciae episcopos interdiceret ordinandos, quorum
erat numerus centum sexaginta quatuor. Qui paulatim
deficientes, nunc, si vel ipsi supersunt, tres tantum
esse videntur: Vincentius Gigitanus, Paulus
Sinnaritanus, vere merito et nomine Paulus; et
alius Quintianus, qui nunc persecutionem fugiens,
apud Edessam Macedoniae civitatem commanet
peregrinus.
X.
Maxima et alii martyres et confessores.
-- Sed
etiam tunc martyres quamplurimi fuisse probantur.
Confessorum autem ingens et plurima multitudo, ex
quibus aliquos narrare tentabo. Erant tunc servi
cujusdam Vandali: fuit autem hic Vandalus de illis,
quos Millenarios vocant, Martinianus, Saturianus,
et eorum duo germani; erat et quaedam conserva
eorum egregia Christi ancilla nomine Maxima, corpore
simul et [ al. mente] corde decora. Et quia Martinianus
armifactor erat, et domino suo satis videbatur
acceptus, et Maxima universae domui dominabatur,
credidit Vandalus, ut fideles sibi magis
memoratos faceret famulos, Martinianum Maximamque
conjugali consortio sociare. Martinianus adolescentulorum
saecularium more conjugium affectabat;
Maximaque, jam Deo sacrata, humanas nuptias refutabat.
At ubi ventum est ut cubiculi adirentur secreta
silentia, et Martinianus nesciens quid de illo
decreverat Deus, maritali fiducia quasi cum conjuge
cuperet cubitare, viva voce ei memorata famula
Christi respondit: Christo ego, o Martiniane frater,