PL 58, col. 197

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

se non posse tradere clamantibus sacerdotibus, ipsi
rapaci manu cuncta depopulabantur, atque de palliis
altaris, prob nefas! camisias sibi et femoralia faciebant.
Qui tamen Proculus, hujus rei exsecutor, frustatim
sibi comedens linguam, in brevi turpissima
consumptus est morte. Tunc etiam sanctus Valerianus
Abbenzae civitatis episcopus, dum viriliter 10 sacramenta
divina ne traderet dimicasset, foras civitatem
singularis jussus est pelli; et ita praeceptum est,
ut nullus eum neque in domo, neque in agro dimitteret
habitare: qui in strata publica multo tempore
[ al. nudo] nudus jacuit sub aere. Annorum autem
erat plus octoginta, quem nos tunc indigni in tali
exsilio meruimus salutare.
XIII.
Lectoris, etc., martyrium.
--Quodam tempore

Paschalis solemnitas agebatur; et dum in quodam
loco, qui Regia vocitatur, ob diei Paschalis honorem
nostri sibimet clausam ecclesiam reserarent,
comperiunt Ariani. Statim quidam presbyter eorum
Adduit nomine, congregata secum armatorum manu,
ad expugnandam turbam accendit innocentium.
Introeunt evaginatis spathis, arma corripiunt; alii
quoque tecta conscendunt, et per fenestras ecclesiae
sagittas spargunt. Et tunc forte audiente et canente
populo Dei, lector unus in pulpito sistens alleluiaticum
melos canebat. Quo tempore sagitta in gutture
jaculatus, cadente de manibus codice, mortuus post
cecidit ipse. Nam et alii quamplurimi sagittis et jaculis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.