PL 58, col. 198
Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne
in medio crepidinis altaris probantur occisi. Nam
qui gladiis tunc interempti non sunt, postea poenis
attriti, regio jussu omnes pene necati sunt, praesertim
maturioris aetatis. Alibi namque, sicut Tinuzudae
contigit, in magalibus vici Ammoniae, vel aliis in
locis, tempore quo sacramenta Dei populo porrigebantur,
introeuntes maximo cum furore, corpus
Christi et sanguinem pavimento sparserunt, et illud
pollutis pedibus calcaverunt.
XIV.
Res mira.
--Ipse enim Geisericus praeceperat,
ita persuadentibus episcopis suis, ut intra aulam
suam, filiorumque suorum, non nisi Ariani per diversa
ministeria ponerentur. Inter alios ventum est
tunc ad Armogastem nostrum. Cujus cum diu ac saepius
tibias torquendo tumentibus constringerent
chordis, et frontem, in qua Christus vexillum suae
fixerat crucis, rugatam magis quam aratam discindentes
atque mugientes ostenderent, nervi ut fila
aranearum, sancto coelum respiciente, crepabant. At
ubi tortores nervicas chordas disruptas esse viderunt,
allatis crebrius fortioribus chordis atque cannabinis,
illo nihil aliud nisi Christi nomen invocante, illa
omnia evanescebant. Sed et capite deorsum dum ad
unum penderet pedem, dormire quasi super lectum
plumis stratum, omnibus videbatur. Quem cum
Theodericus regis filius, qui ejus dominus erat,
poenis non valentibus, capite truncari jussisset, a
suo prohibetur Jocundo presbytero, dicente sibi: