PL 58, col. 203

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

quoque per notarium suum, nomine [ edit., Vitared]
Vitarit, edictum quod publice legeretur, hunc continens
modum: « Jussit vobis dominus noster [ al. dicere]
dici, quia imperator Zenon, et nobilissima Placidia,
per Alexandrum virum illustrem scripserunt,
petentes ut Ecclesia Carthaginis religionis vestrae
proprium episcopum habeat. Hoc fieri praecepit;
atque eis rescripsit, vel legatis ab eis directis dici
jussit, ut sicut petierunt vobis episcopum quem volueritis
ordinetis; sub eo tenore, ut nostrae religionis
episcopi qui apud Constantinopolim sunt et per alias
provincias Orientis, ex ejus praecepto liberum arbitrium
habeant in Ecclesiis suis, quibus voluerint
linguis populo tractare, et legem Christianam
colere: quemadmodum vos hic, vel in aliis ecclesiis,
quae in provinciis Africanis constitutae sunt, liberum

arbitrium [ al. habebitis] habetis, in ecclesiis vestris
missas agere, vel tractare, et quae legis vestrae sunt,
quemadmodum vultis, facere. Nam si hoc circa eos
non fuerit [ al. reservatum] observatum, tam episcopus
qui ordinatus fuerit quam clerici, sed et alii
episcopi cum clericis suis, qui in Africanis provinciis
sunt, jubebuntur inter Mauros mitti. » Quod edictum
dum nobis praesentibus, quarto decimo calendarum
[ edit. II, Juniarum] Juliarum universae Ecclesiae legeretur,
gemere coepimus mussitantes, eo quod meditantibus
dolos malorum esset futura persecutio praeparata.
Et ita legato dixisse probamur: « Si ita est, interpositis
his conditionibus periculosis, haec Ecclesia
episcopum non delectatur habere. [ al. Gubernet]

Gubernat eam Christus, qui semper dignatus est
gubernare. » Quam suggestionem legatus accipere
neglexit. Simul et populus, ut tunc fieret, ut ignis
exarsit, cujus erat clamor intolerabilis, qui nulla
posset ratione sedari.
III.
Eugenii virtutes.
--Ordinato itaque episcopo
Eugenio, viro sancto Deoque accepto, sublimis nata
est laetitia, et gaudium cumulatum est Ecclesiae Dei.
Exsultat multitudo catholica sub barbara dominatione,
de ordinatione pontificis reparati. Nam maximus
numerus juvenum atque adolescentularum,
sibimet in commune congaudens, attestabatur quod
nunquam vidisset episcopum in throno sedentem.
Porro ille vir Dei, sacerdos Eugenius coepit per
conversationem operum bonorum venerabilis et reverendus

haberi, etiam ab eis qui foris sunt; et ita
esse omnibus gratus, ut, si fas esset, animam suam
pro eodem universos ponere delectaret. Eleemosynas
quoque tales per eum Dominus dignatus est facere,
ut incredibile videatur tanta eum impendere, ubi
Ecclesia, totum barbaris tenentibus, nec unius
nummi habere cognoscitur facultatem. Humilitatem
in illo, caritatem, pietatem divinitus condonatam, si
quisquam incipiat laudare, non poterit explicare.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.