PL 58, col. 204

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

Pecuniam apud eum nunquam mansisse probatur,
nisi forte tali hora offeretur, quando jam sol diei
explicans cursum, nocturnis tenebris ordinem daret
et locum. Tantum [ al. additur sibi] reservabat quantum
diei sufficeret, non quantum cupiditas expetisset,
Deo nostro subinde quotidie ingentia et majora
donante. Sed cum fama ejus esset ubique celebris
atque manifesta, coeperunt exinde Arianorum episcopi
invidia gravi torqueri, quotidianis, et praecipue
Cyrila, eum calumniis insectantes. Quid plurimum?
Suggerunt regi de illo ut suum nequaquam sederet
thronum, neque ad Dei populum verbum faceret 14
consuetum. Deinde (ut) quoscunque mares vel feminas
in habitu barbaro incedentes in ecclesia conspiceret,
prohiberet. Ille respondit ut decuit. Domus

Dei omnibus patet, intrantes nullus poterit repellere.
Maxime quia ingens fuerat multitudo nostrorum catholicorum,
in habitu illorum incedentium, ob hoc
quod domui regiae serviebant.
IV.
Persecutionis initia.
--At ubi ab homine Dei
tale responsum accepit, statuit in portis ecclesiae
collocari tortores: qui videntes feminam vel masculum
in specie suae gentis ambulantes, illico palis
minoribus dentatis jactis in capite, crinibusque in
eisdem colligatis, ac vehementius stringentes, simul
cum capillis omnem pelliculam capitis auferebant.
Nonnulli autem, dum hoc fieret, statim oculos amiserunt,
alii ipso dolore defuncti sunt. Mulieres vero
post hanc poenam, capitibus pelle nudatis praecone
praeeunte per plateas, ad ostensionem totius civitatis

ducebantur. Quod sibi magis quae patiebantur, lucrum
maximum computabant. Quorum nos plurimos
novimus, nec scimus aliquem eorum tunc, etiam
poenis urgentibus, a recto itinere destitisse. At ubi
isto modo fidei infringere non valuit [ al. ullum]
murum, cogitat ut nostrae religionis homines in aula
ejus constituti, neque annonis, neque stipendiis solitis
potirentur. Addidit quoque et laboribus eos conterere
rusticanis. Dirigit viros ingenuos et admodum
delicatos ad campum Uticensem, ut sub ardentis
solis incendio, cespites messium desecarent. Ubi
omnes cum gaudio pergentes, in Domino laetabantur.
In quorum contubernio quidam fuit aridam habens
manum, quae per annos quamplurimos nullum ei
praestiterat obsequium. Qui cum veraciter excusaret

se operari non posse, magis violenter jussus est
pergere. Sed ubi ad locum ventum est, et praesertim
pro eo orando ingemuerunt omnes, pietate divina
illa arida incolumis confessori restituta est manus.
Hinc jam Hunerici persecutio doloris atque parturitionis
nostrae sumpsit initium.
V.
Hunericus in suos saevit.
--Ipse autem qui sese
jam dudum omnibus lenem ostenderat, desiderans
post obitum suum filiis, quod non contigit, regnum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.