PL 58, col. 578

Epistolae (Sidonius Apollinaris), J. P. Migne

multorum notare personas: hoc solum astruo, quod
cum nullum proferam nuncupatim, ille confitetur
repulsam qui profitetur offensam. Sane id liberius
dico de multitudine circumstantium multos episcopales
esse, sed totos episcopos esse non posse; et
cum singuli diversorum charismatum proprietate
potiantur, sufficere omnes sibi, omnibus neminem.
Si militarem dixero forte personam, protinus in haec
verba consurgitur: Sidonius ad clericatum quia de
saeculari professione translatus est, ideo sibi assumere
metropolitanum de religiosa congregatione dissimulat:
natalibus turget, dignitatum fastigatur insignibus,
contemnit pauperes Christi. Quapropter impraesentiarum
solvam, quam non tam bonorum charitati
quam maledicorum suspicioni debeo fidem. Vivit

Spiritus sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri
voce damnavit in Simone mago, cur opinaretur gratiam
benedictionis pretio sese posse mercari; me
in eo quem vobis opportunum censui, nec pecuniae
favere nec gratiae; sed statu satis superque trutinato,
personae, temporis, provinciae, civitatis, virum cujus
in 194 consequentibus raptim vita replicabitur,
competentissimum credidisse. Benedictus Simplicius,
hactenus vestri, jamque ab hinc nostri (modo
per vos Deus annuat) habendus ordinis comes, ita
utrique parti vel actu, vel professione respondet, ut
et respublica in eo quod admiretur, et Ecclesia possit
invenire quod diligat. Si natalibus servanda reverentia
est, quia et hos non omittendus evangelista monstravit
(nam Lucas laudationem Joannis aggressus,

praestantissimum computavit, quod sacerdotali de
stirpe veniebat, et nobilitatem vitae praedicaturus,
prius tamen extulit familiae dignitatem); parentes
ipsius, aut cathedris, aut tribunalibus praesederunt.
Illustris in utraque conversatione prosapia, aut episcopis
floruit, aut praefectis: ita semper hujusce majoribus,
aut humanum, aut divinum dictare jus ausus
fuit; si vero personam suam tractatu consiliosiore
pensemus, invenimus illam tenere istic inter spectabiles
principes locum. Sed dicitis viros Eucherium
et Pannichium illustres haberi superiores: quod
hactenus eos esto putatos: sed praesentem jam modo
ad causam illi ex canone non requiruntur, qui ambo
ad secundas nuptias transierunt. Si annos ipsius
computemus; habet efficaciam de juventute, de senectute

consilium. Si litteras vel ingenium conferamus,
certat natura doctrinae. Si humanitas requirenda
est, civi, clerico, peregrino, minimo maximoque
etiam supra sufficientiam offertur, et suum saepius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.