PL 58, col. 564

Epistolae (Sidonius Apollinaris), J. P. Migne

mala, bonus sacerdos, bonus pater, bonus annus es:
quibus operae pretium fuit, fieri famem suam periculo,
si aliter esse non poterat tua largitas experimento.
Memor nostri esse dignare, domine papa.
LIBER SEPTIMUS.
171 EPISTOLA PRIMA

fides tua in illo ardore plus caluit: et cum in conspectu
pavidae plebis, objectu solo tui corporis ignis
recussus in tergum fugitivis flexibus sinuaretur, miraculo
terribili, novo, inusitato, adfuit 173 flammae
cedere per reverentiam, cui sentire defuit per naturam.
Primum igitur et iis paucis nostri ordinis viris
indicis jejunia, interdicis flagitia, supplicia praedicis,
remedia promittis: exponis omnibus, nec poenam
longinquam esse, nec veniam; doces denuntiatae solitudinis
minas orationum frequentia esse amoliendas;

mones assiduitatem furentis incendii, aqua potius
oculorum quam fluminum posse restingui; mones
minacem terrae motuum conflictationem fidei
stabilitate firmandam. Cujus confestim sequax humilis
turba consilii, majoribus quoque suis fuit incitamento,
quos cum non piguisset fugere, redire non
puduit. Qua devotione placatus inspector pectorum,
Deus, fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti,
caeteris imitationi, utrisque praesidio. Denique illic
deinceps non fuere vel damna calamitati, vel ostenta
formidini. Quae omnia sciens populus iste Viennensibus
tuis et accidisse prius, et non accessisse posterius,
vestigia tam sacrosanctae informationis amplectitur,
sedulo petens, ut conscientiae tuae beatitudo
mittat orationum suarum suffragia, quibus exempla

transmisit. Et quia tibi soli concessa est, post avorum
memoriam, vel confessorem Ambrosium duorum
martyrum repertorem, in partibus orbis occidui,
martyris Ferreoli solida translatio, adjecto nostri
capite Juliani, quod istinc turbulento quondam persecutori
manus retulit cruenta carnificis: non injurium
est, quod pro compensatione deposcimus, ut
nobis inde veniat pars patrocinii, quia 174 vobis
hinc rediit pars patroni. Memor nostri esse dignare,
domine papa.
EPISTOLA II.
Sidonius domino papae Graeco salutem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.