PL 58, col. 519
Epistolae (Sidonius Apollinaris), J. P. Migne
lustra transmittat, quotidie tamen habitu cultuque
conspicuo non juvenescit solum, sed quodammodo
repuerascit. Enim vero vestis astricta, tensus cothurnus,
crinis in rotae specimen accisus, barba intra
rugarum latebras mersis ad cutem secta forpicibus;
ad hoc et munere superno membrorum solida conjunctio,
integer visus, amplus in celeri gressus incessu,
incorruptae lactea dentium compage gingivae.
Non illi stomachus nauseat, non vena flammatur,
non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget
lumbus, non jecur turget, non mollescit manus, non
spina curvatur; sed praeditus sanitate juvenili, solam
sibi vindicat de senectute reverentiam. Propter quae
beneficia peculiaria Dei, quoniam vobis jura amicitiae
grandia vigent, quippe vicinis; obsecro ac moneo ut
consilio tuo, cui sequendo per conscientiam magnam
maximam tribuis auctoritatem, non multum fidat
ambiguis, nec nimis nimiae credat incolumitati: sed
tandem professione religionis arrepta, viribus potius
resurgentis innocentiae convalescat, 107 faciat se
vetustus annis meritis novum. Et quoniam nemo
ferme est qui plectibilibus careat occultis, ipse super
his quae clam commissa reminiscitur, palam fusa satisfactione
solvatur. Nam sacerdotis pater, filiusque
pontificis, nisi sanctus est, rubo similis efficitur;
quem de rosis natum, rosasque parientem, et genitis
gignentibusque floribus medium, pungentibus comparanda
peccatis dumorum vallat asperitas. Vale.
EPISTOLA XIV.
Sidonius Polemio suo salutem.
C.
Tacitus e majoribus unus tuis, Ulpianorum
temporum consularis, sub verbis cujuspiam Germanici
ducis in historia sua retulit dicens: Cum Vespasiano
mihi vetus amicitia, et dum privatus esset,
amici vocabamur. Quo respicit, ais, ista praefari? ut
scilicet memineris, eo tempore quo personam publicam
portas, gratiae te privatae memorem semper esse
oportere. Biennium prope clauditur, quod te praefectum
praetorio Galliarum, non nova vestra dignatione,
sed nostro affectu adhuc vetere gaudemus. Qui si
Romanarum rerum sineret adversitas, aegre toleraremus,
nisi singulae personae, non dicam provinciae,
variis per te beneficiis amplificarentur. Et nunc cum
id quod possibilitas tua non habet, verecundia non
petatur: dicas velim, qualiter fueris futurus humanus
in factis, qui perduras avarus in verbis. Nam tuorum
peritiae comparatus, 108 non solum Cornelios oratores,
sed Ausonios quoque poetas vincere potes. Si