PL 58, col. 620

Epistolae (Sidonius Apollinaris), J. P. Migne

qui invitat ad coelum. Memor nostri esse
dignare, domine papa.
EPISTOLA V.
Sidonius domino papae Juliano salutem
Etsi plusculum forte discreta, quam communis
animum optabat, sede consistimus, non tamen medii
itineris objectu, quantum ad solvendum spectat officium,
nostra sedulitas impediretur, nisi per regna
divisi, a commercio frequentioris sermonis, diversarum
sortium jure revocaremur: quae nunc saltem,
post pacis initam pactionem, quia fidelibus animis
foederabuntur, apices nostri incipient commeare
crebri, quoniam cessant esse suspecti. Proinde, domine
papa, cum sacrosanctis fratribus vestris pariter
Christo supplicaturas jungite preces: ut dignatus

prosperare quae gerimus, nostrique dominii temperans
lites, arma compescens, illos muneretur innocentia,
nos quiete, totos securitate. Memor nostri
esse dignare, domine papa.
257 EPISTOLA VI.
Sidonius domino papae Ambrosio salutem.
Viguit pro dilectissimo nostro (quid loquar, nomen,
personam? tu recognosces cuncta) apud Christum
tua sanctitas intercessionis effectu: de cujus
facilitate juvenili saepe nunc arbitris palam ascitis
conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas. Igitur hic
proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae
cui se totum consuetudine obscena junctus addixerat,
patrimonio, posteris, famae, subita sui correctione
consuluit. Namque per rei familiaris damna

vacuatus, ut primum intelligere coepit, et retractare,
quantum de bonusculis avitis paternisque sumptuositas
domesticae charybdis abligurisset; quanquam
sero resipiscens, attamen tandem veluti frenos momordit,
excussitque cervices, atque Ulysseas (ut ferunt)
ceras auribus figens, fugit, adversum vitia surdus,
meretricii blandimenta naufragii: puellamque,
prout decuit, intactam vir laudandus in matrimonium
assumpsit, tam moribus natalibusque summatem,
quam facultatis principalis. Esset quidem gloria, si
voluptates sic reliquisset, ut nec uxori conjugaretur.
Sed etsi forte contingat ad bonos mores ab errore
migrare, paucorum est incipere de maximis: et eos
qui diu totum indulserint sibi, protinus totum et pariter
in cidere. Quocirca vestrum est, copulatis obtinere

quamprimum prece sedula spem 258 liberorum:
et post consequens erit ut filio uno alterove
susceptis (et nimis dixi) abstineat de caetero licitis,
qui illicita praesumpsit. Namque et conjuges ipsi,
quanquam nupti nuper, iis moribus agunt ac verecundis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.