PL 58, col. 758

Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne

ideo dixit, quia alius est Filius. Sed unum sunt Pater
et Filius. Neque enim dividitur Deus, cum ipse Filius
dicat: Ego in Patre, et Pater in me est. Quia vero
non solum unum sunt Pater et Filius addito Spiritu
sancto, subter habes demonstratum, unum autem ad
societatem pertinet Patris et Filii, unum autem ad
solum Dominum pertinet, quia et Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus. Item ipse Dominus in Evangelio, Omnia quae habet Pater, mea sunt.
Item ipse Filius in
Evangelio ad Patrem dicit: Omnia mea tua sunt, et
tua omnia mea sunt. Et iterum: Qui non honorificat
Filium, non honorificat Patrem. Item in Evangelio: Qui me odit, et Patrem meum odit.
Item in Epistola
Joannis: Qui negat Filium, nec Patrem habet; sed qui
confitetur Filium, et Filium habet et Patrem. Item in

Salomone: Splendor est lucis aeternae, et speculum
sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius [(Sap. VII)]
.
Hoc de Filio dicit. Item in Evangelio Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio
habere vitam in semetipso.
Quod autem dicit, dedit,
genuit intelligitur. Aut si postea dedit vitam jam genito
Filio Pater, ergo genitus Filius sine vita erat.
Et quomodo dicit ipse in Evangelio: Ego sum via,
veritas, et vita? Item ad Hebraeos sic de Filio dicit
Apostolus: Qui cum sit, inquit, splendor gloriae, et
figura substantiae ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis
suae [(Hebr. I)]
. Ergo splendor gloriae, et figura substantiae
ipsius teneat splendorem, id est, veritatem?
Figura autem Dei aequalitas dicitur Dei. Item apostolus
Paulus ad Colossenses de Filio dicit: In ipso inhabitat,

inquit, omnis plenitudo Divinitatis corporaliter.
Si in Christo habitat omnis plenitudo Divinitatis, et
quomodo minor est Flius?
CAPUT II.
Quod unus Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus,
sic docetur. Ipse Dominus in lege dicit: Audi,
Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Et Apostolus
dicit: Nullus est Deus, nisi unus. Item ipse dicit: unus Deus, una fides, unum baptisma
[(Eph. IV)]
. Item
apostolus Jacobus dicit: Tu credis quia unus est Deus,
bene facis; et daemones credunt et contremiscunt [(Jac.
II)]
. Hanc fidem contremiscunt daemones quam veram
esse noluerunt. Ipse Dominus dicit: Ego sum Deus
et non est alius praeter me. Item in psalm. XXVII: Quis
Deus praeter Dominum, aut quis Deus praeter Deum

nostrum? Et ipsi confitentur quia et Filius Deus est.
Ostendant mihi quomodo unus est, nisi quia Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus unus est.
CAPUT III.
Quomodo miserit Pater Filium, sic docetur: Missio
Filii incarnatio est Filii; testificatur apostolus Paulus
et quis missus sit, utrum Filius Dei, an Filius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.