PL 58, col. 759

Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne

hominis, dicens: Misit Deus Filium suum, factum ex
muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret [(Gal. IV)]
.
Ergo qui ex muliere factus est, ipse
missus qui est, etiam sub lege fuit, sicut dixit; nam
Deus condidit legem. Item ipse apostolus dicit de
Christo: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens [(Philip. II)]
.
Quando semetipsum exinanivit, tunc semetipsum
misit; nam et ipse Filius dicit: Ego veni
quaerere et salvare quod perierat. Hic non dicit, missus
sum, sed veni. Nam et Spiritus sanctus misit eum,
sicut scriptam, ipso docente, est in Isaia propheta: Et nunc,
inquit, Dominus misit me, et Spiritus ejus [(Isai. XLVIII)]
.
Item dicit ipse Filius: Spiritus Domini
super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus
misit me, etc. Ergo major est Spiritus sanctus

Filio, si major est qui mittit, quia Spiritus sanctus
misit Filium Dei. Deus utique ubique est, quia ait: Coelum et terram ego impleo.
Et alibi dicit: Coelum
mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum.
Quomodo igitur mittitur Filius? aut quomodo mittit
Pater, si in coelo et in terra ubique unus est Deus?
Item audi ubi non solum aequales ab aequalibus, sed
et majores mittantur a minoribus, sicut legimus angelum
esse missum a Tobia, et Christus missus est
a Pilato ad Herodem. Nunquid humiliavit se angelus,
quia perrexit quo missus est a Tobia? aut humiliavit
se Christus, qui a Pilato missus est ad Herodem? Vis
scire, quia ubique est Filius, nec est ubi mittatur, audi
quid dicit ipse Filius: Nemo ascendit in coelum, nisi
qui descendit de coelo; Filius hominis, qui est in coelo.

Non enim dixit, qui fuit in coelo, sed qui est in coelo,
et tamen in terra loquebatur; sed et in terra tunc
homo fuit et Deus. Nam si Deus non fuit in terra,
quomodo angeli illi ministrabant, sicut scriptum est: Et discessit diabolus, et venerunt angeli, et ministrabant
ei
[(Joan. XVII)]
.
CAPUT IV.
Quomodo clarificet Pater Filium, sic docetur. Nam
et Filius clarificat Patrem, sicut scriptum est in Evangelio
dicente ipso Filio ad Patrem: Ego te clarificavi
super terram. Iterum ipse Filius dicit: Pater, clarifica
Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te. Et ipse
Spiritus sanctus clarificat Filium, quia scriptum est: Ipse me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit
vobis.
Si ergo clarificat Spiritus sanctus Filium,

nunquam major est Filio Spiritus sanctus. Et ipse
Filius dicit in psalmo: Sacrificium laudis honorificabit
me. Ergo sacrificium laudis holocaustum passionis
accipitur; in passione ergo clarificatur homo, nam
Deus semper est gloriosus. Vis scire quia non solum
semper gloriosus fuit Filius, sed et Deus gloriae fuit et
est, apostolus Paulus dicit de Judaeis: Si enim cognovissent,
nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Nunc
ergo qui mori potuit, ipse et glorificari potuit, homo
tantum. Nam audi quid dicat ipse Filius, quomodo se
ipse sanctificat: In veritate, dicens, sanctifico meipsum.
CAPUT V.
Quod omnipotens est Filius, sic docetur. In Salomone
legitur: Omnipotens sermo tuus, Domine, exiliens

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.