PL 58, col. 765

Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne

imparem signal. Remove distantiam, et quod numeres
non habebis. Propheta dicit: Sapientiae ejus non
est numerus. Si sapientia ejus non numeratur, quomodo
Filius numeratur, qui est Sapientia Patris, sicut
Apostolus dicit? Quare post Patrem secundus dicitur
Filius, cum sapientia non numeretur, quia est
sapientia Patris.
CAPUT XVI.
Quia invisibilis est Filius, sic docetur: Nemo novit
Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius,
et cui voluerit Filius revelare. In Apostolo de Christo
scriptum est: Hic invisibilis primogenitus totius creaturae.
Item: Christus Jesus venit in hunc mundum
peccatores salvos facere, quorum primus ego sum; sed
ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo

ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem in
formationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam:
regi autem saeculorum immortali, invisibili,
soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Invisibilis
est ergo Filius, qui venit peccatores salvos facere.
Si videtur Filius, videtur et Pater, quoniam
scriptum est: Qui me videt, videt et Patrem.
CAPUT XVII.
Contra id quod dicunt: ex Patre per Filium in
Spiritu sancto esse omnia. Audi quia non solum ex
Patre, sed et ex Filio, et Spiritu sancto facta omnia
invenies dictum. Apostolus ad Ephesios sic dicit de
Filio: Veritatem autem facientes in caritate augeamur
in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum
corpus connexum et compactum. Ecce ex Filio: audi

et ex Spiritu sancto: Si quis non renatus fuerit ex
aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei.
Et iterum in Evangelio legitur: Sic est omnis qui
natus est ex Spiritu.
CAPUT XVIII.
Contra id quod dicunt: Quia Pater perhibet testimonium
Filio. Ipse Christus dicit in Evangelio: Ego
sum qui testimonium perhibeo de me. Ergo ipse testificatur
de se. Prophetae perhibuerunt Filio testimonium,
nunquid majores sunt prophetae Filio? Apostoli
perhibuerunt testimonium Filio, nunquid majores
sunt apostoli Filio Dei? Sed cum ostenderim
quia ipse sibi perhibuit testimonium, non erit quod
ab adversariis respondeatur: Ego sum, inquit Filius, qui testificor de me.
CAPUT XIX.

Contra id quod dicunt: Quare prius Pater, deinde
Filius nominatur. Audi et Filium priorem nominari
a Patre. Apostolus dicit ad Galatas: Non ab hominibus,
neque per hominem, sed per Jesum Christum et
Deum Patrem. Item ad Thessalonicenses ipse dicit: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus Pater
noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam,
etc. Ecce prior est Filius nominatus. Audi et
Spiritum sanctum priori loco nominari. Apostolus
dicit. Unum corpus et unus Spiritus, sicut vocati estis
in una spe vocationis vestrae, unus Deus, una fides,
unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Ecce
prius Spiritum, et postea Patrem nominavit. Sed dico,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.