PL 58, col. 766
Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne
nunquid quia legimus in Levitico proprio loco
sub una sententia nominatum Jacob, secundo Isaac,
tertio Abraham, ideo dicendum est meliorem fuisse
Jacob ab Isaac, aut majorem Isaac Abraham patre
suo, sicut enim scriptum est: Et memorabor testamenti
Jacob, dicit Dominus, et testamenti Isaac, et testamenti
Abraham. Hominibus non praejudicatis, taxatio
Deo praejudicium cur infert, si forte alicubi prior
taxatur Pater a Filio, aut Filius a Spiritu sancto
priori loco a Patre taxatum.
CAPUT XX.
Contra id quod dicunt: Pater illi omnia subjecit.
Apostolus ad Corinthios dicit de Filio: Oportet, inquit, illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos
sub pedibus suis
[(Cor. XV)]
. Et ad Philippenses: Unde
etiam exspectamus Dominum Jesum Christum Salvatorem
nostrum; qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae
conformans corpori gloriae suae secundum operationem,
ut possit sibi subjicere omnia [(Philip. I)]
. Item
Apostolus dicit, quia Filius tradet regnum Deo Patri
suo; scriptum est enim de Christo: Cum tradiderit
regnum Deo et Patri. Ergo major est Filius a Patre,
quia ipse tradet Patri suo regnum? Haec sunt quae
tantisper commemorare potui et decerpsi; multa autem
praetermissa sunt impedimento velocitatis, quae
legens poterit invenire. Hoc tantum lector teneat,
Dominum Deum minime numero subjacere, minime
separari: quod enim minimum est, Deus non est:
sed quod Deus est, Filius, et Spiritus sanctus uterque
perfectus [ professus ] est. Haec est autem vera
perfectio, quam non subjicit alterius comparatio,
nec remanet quod possit accrescere. Deus spiritus
est, non caro; intellectus est, non est globatio;
internum lumen est, non materies circumfusa. Ideo
non dividitur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus,
quia non est talis, qui se paret incidi; et tamen Pater,
Pater est; Filius, Filius est; Spiritus sanctus,
Spiritus sanctus est; et ubique sine invicem non
sunt: quia unus est qui intelligi potest, separari non
potest. Non sunt conglobati, quia non sunt velut
aerei; non sunt divisi, quia sine invicem non sunt.
Haec est vera et catholica fides, quam Christus docuit
et tradidit, apostoli docuerunt, et omnes sancti
patriarchae et prophetae fideliter cecinerunt. Propositionibus
tuis juvante Patre, et Filio, et Spiritu
sancto, de Novo et Veteri Testamento respondi, nunc
vero pro catholica, quae ubique est fide, alia testimonia
proposui, quibus respondere debeas. In libro
Sapientiae: quia sicut Deus sapientia, quae est Filius
Dei, sic et Spiritus sanctus novit consilia Patris.
In eodem libro: quia omnipotens est Filius, per
quem facta sunt omnia. In eodem libro: quia Spiritus
sanctus etiam Filius, qui dicitur virtus Dei. In
eodem libro dicitur de Spiritu sancto, qui incorruptibilis
est. In eodem libro: secundum formam susceptae
humilitatis visibilem dicit Christum, secundum
formam vero deitatis non visibilem, sed invisibilem
pronuntiat. Quod enim videtur, homo, quod
non videtur, Deus agnoscitur. In eodem libro dicitur