PL 58, col. 784

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

sine gratia, elatione damnabili affirmare conatus est.
Et ideo nefarios sensus suos vel ex parte aliqua in
medium proferre curabimus, ut sollicitus quisque
cognoscat, multo aliud esse salutari gratiae officium
laboris adjungere, aliud vero nudum absque patrocinio
gratiae laborem temeritate una asserere. Hic ergo
dum altius humanam fragilitatem, immemor divini
timoris, extollit, judicii sui perdidit sanitatem. Ita
ex parte alia cecidit, dum arbitrii libertatem integram
praedicat et illaesam, sicut illi qui eam ex toto
asserunt fuisse evacuatam. Hoc itaque loco gemini

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.