PL 58, col. 810

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

meminit corruisse. Quae cum ita sint, dic mihi quem
a gratia redemptionis exceperit, qui damnationis antiquae
chirographum generale delevit.
CAPUT XVII. Contra hoc quod evangelicam sententiam imperito et improbo sensu interpretantur.
Nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater, qui misit
me, attraxerit eum [(Joan. VI)]
. Quis tam immemor salutis
suae sit, qui attrahentis misericordiam negare
praesumat. Sed ille vere impius est qui eam non omnibus
ingeri, non omnibus testatur impendi. Hoc
loco attracti salutem attrahentis putat esse violentiam.
Apparet illum non nosse nisi catenas obnoxiae
servitutis, qui devotae nescit vincula caritatis. Hic
autem sermo divinus specialiter increpat hominem

de propriis sibi viribus arrogantem, et de labore suo
impie praesumentem. Cum inter haec unus totum
labori, alter totum gratiae judicet deputandum, impletur
in utroque Graeca sententia: Nimietates, inquit,
et inaequalitates sunt similis improbitas; et par
esse probatur impietas, si totum soli gratiae, vel si
totum soli ascribatur labori. Quid nos oportet inter
ista sentire, nisi ut semper gratiae subjiciamus laborem
et semper gratiam cum labore sociemus? Sed
ante omnia arrogantiam laboris refugiamus, nec nobis
quidquam de ejus meritis vindicemus, ne Pharisaeum
imitari mortifera jactantiae praesumptione videamur.
Nam cum ille orans indubitanter verum diceret: Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecunque
possideo
[(Luc. XVIII)]
, evacuavit veri fidem, quia veritati

miscuit vanitatem. Non ergo operatio, sed cordis
elatio declinanda est. Nemo, inquit, venit ad me, nisi
Pater attraxerit eum. Nunquid velut insensibilis et
inepta materies de loco ad locum movendus est et
trahendus? Sed assistenti et vocanti Domino famulus
manum fidei, qua attrahatur extendit, et dicit: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam
[(Marc.
IX)]
. Et ita se duo ista conjungunt, attrahentis virtus,
et obedientis affectus: quo modo si aeger aliquis
assurgere conetur, et facultas animum non sequatur,
et propterea sibi porrigi dexteram deprecetur. Clamat
voluntas, quia sola per se elevari nescit infirmitas.
Ita Dominus invitat volentem, attrahit desiderantem,
erigit adnitentem. Quid est autem attrahere,
nisi praedicare, nisi Scripturarum consolationibus

excitare, increpationibus deterrere, desideranda
proponere, intentare metuenda, judicium comminari,
praemium polliceri? Audi Dominum non duris
nexibus, sed manibus attrahentem, et dilectionis
brachiis invitantem, sicut ait propheta: Attraxi eos
in vinculis caritatis [(Ose. XI)]
. Et illud: Post te in odorem
unguentorum tuorum currimus [(Cant. I)]
. Et ideo
dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati
estis, et ego reficiam vos [(Matth. XI)]
, ne ullus excusare
se possit exclusus, qui convincitur invitatus.
Licet enim non omnes obedientiam exhibituros esse
praenosceret, omnibus tamen et velle et posse donaverat.
Hoc loco sollicite requiratur utrum quisque
attrahi velit an nolit. Si non vult, assolitam attrahentis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.