PL 58, col. 811
De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne
benevolentiam non meretur. Si autem vult,
ecce jam cum des et hominis consensus operatur. Nemo,
inquit, venit ad me, nisi Pater attraxerit eum.
Quomodo attrahentem vides, cur dissimulas videre
venientem? et ideo sicut gratiae est quod attrahitur,
ita obedientiae probatur esse quod sequitur. Haec attrahentis
Dei misericordia si dignis datur, advertis
quia jam et studio humanae utcunque servitutis impenditur;
si vero indignis, consequens est ut etiam
reprobis non negetur, et evidenti miseratione bonitas
Dei indiscrete, et justis et peccatoribus offeratur.
Sed is quem perspicis attrahentem requirit omnimodis
praecepta servantem, ut per quamdam voluntatis
ansulam, comprehendi et attrahi valeat qui vocatur.
Quod si eum putas attrahere nolentes, coelesti
justitiae iniquitatis pondus imponis. Sed si invenitur
attrahere nolentes, quanto magis complectitur desiderantes!
Nam etiam qui sine labore videtur attrahi,
laboraturus est ut inhaereat attrahenti. Quanti enim
venerunt et recesserunt, quia attracti in gratia perseverare
desideratore vocante noluerunt? Sicut in
Evangelio scriptum est: Multi ex discipulis ejus audientes,
abierunt retrorsum, et jam cum illo non ambulabant [(Joan. VI)]
. Item: Dixit autem Jesus ad duodecim:
Nunquid et vos vultis abire? Respondit ei Petrus:
Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes, et
nos credimus et cognovimus quia tu es Christus Filius
Dei [(Ibid.)]
. In utrisque libera fuit voluntas, et in
illis ut ingrata mente discederent; et in istis, ut cum
libertate fidei permanerent.
CAPUT XVIII. Contra hoc quod dicunt, quia Dei violentia induret hominem ne venire valeat ad salutem.
Si ipse, ut blasphemus vult, obdurat, quomodo ait
in psalmo: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare
corda vestra [(Psal. XCIV)]
? Et iterum: Secundum
duritiam autem tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi
iram in die irae [(Rom. II)]
. Item in Jeremia: Percussisti
eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere
disciplinam; induraverunt facies suas supra petram,
et noluere reverti [(Jerem. V)]
. Adhuc causam obdurationis
adverte, secundum sententiam sapientissimi
Salomonis, qui dicit: Impius cum venerit in
profundum malorum, contemnit [(Prov. XVIII)]
, id est,
de assiduitate peccandi desperatio nascitur; obduratio
vero ex desperatione generatur. Dum dicit Jeremias: Noluerunt reverti.
Vides quia obduratio cordis
crimen est propriae voluntatis? Inhonestus, cupidus
et cruentus, et cujuslibet facinoris servus, si
peccatis non reluctetur. Videamus unde obduratio
ista nascatur. Non utique violentia compellentis, sed
clementia relaxantis obdurationis occasio est. Dumque
ad poenitentiam sustinet delinquentem infatigabilis
bonitas, abutitur benevolentia remittentis elata
securitas. Ideo ait beatus Apostolus: An divitias bonitatis
ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Ignoras
quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum
duritiam autem tuam et cor impoenitens, thesaurizas
tibi iram in die irae et revelationis justi judicii