PL 58, col. 812

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

Dei [(Rom. II)]
. Advertis quod Apostolus dicendo, secundum
duritiam tuam et cor impoenitens, non Deo, sed homini
culpam indurationis cordis ascribit. Ignoras, inquit, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?
Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor thesaurizas
tibi iram in die irae et revelationis justi judicii
Dei.
Agnose quia non austeritas Dei indurat corda
malorum, sed bonitas. Nam quia tribulationum laboribus
ac flagellis pro Dei patientia non affliguntur,
ideo superbia depravantur. Quod ita esse evidenter
et Propheta commemorat dicens: In labore hominum
non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, ideo
tenuit eos superbia [(Psal. LXXII)]
eorum. Ac sic dum
poena in judicium reservatur, dumque ad emendationem
provocat Domini longanimitas, in servo contemptum

nutrit impunitas. Qui reddit, inquit, unicuique
secundum opera sua [(Rom. II)]
. Certe non imponit
Deus homini secundum praescientiam peccandi necessitatem,
a quo secundum opera sua legitur exacturus
esse rationem. Peccavi, inquit propheta, et quid
accidit mihi triste [(Eccli. V)]
? hoc est dicere: Certum
est Deum nescire peccata, qui non accelerat pro ultione
supplicia. Et iterum: Dicit enim in corde suo: Oblitus
est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem.
Dum ergo dicit oblitus est Deus [(Ps. IX)]
, patientiam
remittentis, negligentiam judicat ignorantis, et arbitratur
oblitum, quod magnanimus dispensator reservat
in posterum. Quo genere metuentem admonitio Dei
castigantis emendat, contemnentem magis lenitas
moderantis obdurat, ut putet de Deo impius, quod

usque in finem ignorantia obscurante non videat,
quidquid ad praesens benevolentia sustinentis punire
dissimulat. Et cum probetur ab insultante contemptus,
obdurationem putatur operatus. Dum enim iram
inter crebrescentia peccata suspendit, peccatorem insultare permittit.
CAPUT XIX Contra hoc quod dicunt, Homines voluntate Dei impelluntur.
Si autem, ut dicit haereticus, per voluntatem Dei
trahuntur homines in perditionem, quomodo in lectione
Regum mulier loquitur ad David? Nec vult,
inquit, Deus perire animam, sed retractat cogitans ne
penitus pereat qui abjectus est [(II Reg. XIV)]
. Item et
Ezechiel sub verbis Dei ita disserit: Multo labore

sudatum est, et non exiit ab ea nimia rubigo ejus, neque
per ignem immunditia tua exsecrabilis: quia mundare
te volui, et non es mundata a sordibus tuis [(Ezec.
XXIV)]
. Ecce Deus hominem non solum salvari optat,
sed pro ejus purgatione multo labore desudat. Porro
pro ratione justitiae per se effectum medentis cura
non peragit, quia voluntatem ejus qui est purgandus
exspectat. Item, defecit sufflatorium, frustra conflavit
sufflator: malitiae enim vestrae non sunt consumptae.
Dum audis sufflatorium, vel conflatoris officium, intellige
purum metallum adulterina permixtione corruptum,
et e naturali sinceritate vitiatum. Si homo in mortem
impulsu suo ac voluntate Dei agitur, cur item sub
Ezechiele imputans, et velut dolens loquitur: Quare

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.