PL 58, col. 982

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

sua, et caro cum sensibus suis: per quos sensus
veros in passione, et ante passionem suae carnis dolores
sustinuit.
4
CAPUT III.
Neque sic est natus ex virgine, ut et divinitatis
initium homo nascendo acceperit, quasi antequam
nasceretur ex virgine Deus non fuerit, sicut Artemon,
et Berillus, et Marcellus, docuerunt: sed
aeternus et Deus et homo ex virgine natus est, non
amittens quod erat, dignatus esse quod non erat.
CAPUT IV.
Nihil creatum aut serviens in Trinitate credamus,
ut vult Dionysius fons Arii; nihil inaequale, ut vult
Eunomius; nihil inaequale gratiae, ut vult Aetius; nihil

anterius posteriusve aut minus, ut Arius; nihil
extraneum aut officiale alteri, ut Macedonius; nihil
pervasione aut surreptione insertum, ut Manichaeus;
nihil corporeum, ut Melito et Tertullianus,
nihil corporaliter effigiatum, ut Anthropomorphus
et Vadianus; nihil sibi invisibile a creaturis, ut
Origenes; nihil creaturis visibile, ut Fortunatus;
nihil moribus vel voluntate diversum, ut Marcion;
nihil ex Trinitatis essentia ad creaturarum naturam
deductum, ut Plato et Tertullianus; nihil officio singulare
nec alteri communicabile, ut Origenes; nihil
confusum, ut Sabellius; sed totum perfectum, quia 5
totum ex uno, et unum ex toto: non tamen solitarium,
ut praesumunt Praxeas et Sylvanus, Pentapolitana
damnabilis illa doctrina.
CAPUT V.

Ὁμοούσιος ergo, id est, coessentialis in divinitate
Patri Filius; ὁμοούσιος Patri et Filio Spiritus sanctus; ὁμοούσιος
Deo et homini unus Filius, manens
Deus in homine suo in gloria Patris, desiderabilis
videri ab angelis: sicut Pater et Spiritus sanctus
adoratur ab angelis et ab omni creatura; non homo
factus praeter Deum, vel Christus cum Deo, sicut
blasphemat Nestorius, sed homo in Deo, et Deus in
homine.
CAPUT VI.
Erit resurrectio mortuorum omnium hominum,
sed una et insimul et semel. Non prima justorum, et
secunda peccatorum, ut fabula est somniatorum; sed
una omnium. Et si id resurgere dicitur, quod cadit,

caro ergo nostra in veritate resurgit, sicut in veritate
cadit. Et non secundum Origenem immutatio corporum
erit, id est, aliud novum corpus pro carne: sed
eadem caro corruptibilis quae cadit tam justorum
quam injustorum incorruptibilis resurget, quae vel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.