PL 58, col. 983

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

poenam sufferre possit pro peccatis, vel in gloria
aeterna manere pro meritis.
6
CAPUT VII.
Omnium enim hominum erit resurrectio. Si
omnium erit, ergo omnes moriuntur, ut mors ab
Adam ducta omnibus filiis ejus dominetur; et maneat
illud privilegium in Domino, quod de eo specialiter
dicitur. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem [(Psal. XVI, 10)]
.
Hanc rationem maxima
Patrum turba tradente suscepimus. Verum quia sunt
et alii aeque catholici et eruditi viri qui credunt,
anima in corpore manente, immutandos ad incorruptionem
et immortalitatem eos qui in adventu Domini
vivi inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione
ex mortuis, quod mortalitatem praesentis

vitae immutatione deponant, non morte: quolibet
quis acquiescat modo, non est haereticus, nisi ex
contentione haereticus fiat. Sufficit enim in Ecclesiae
lege carnis resurrectionem credere futuram de
morte.
CAPUT VIII.
Quod autem dicimus in symbolo, in adventu Domini
vivos ac mortuos judicandos, non solum justos
et peccatores significari, sicut Diodorus putat, sed
et vivos eos qui in carne inveniendi sunt credimus,
qui adhuc morituri 7 creduntur; vel immutandi
sunt, ut alii volunt, ut suscitati continuo vel reformati
cum ante mortuis judicentur.
CAPUT IX.
Post resurrectionem et judicium non credamus

restitutionem futuram, quam Origenes delirat; ut
daemones vel impii homines post tormenta quasi suppliciis
expurgati, vel illi in angelicam qua creati sunt
redeant dignitatem, vel injusti justorum societati
donentur: eo quod hoc divinae conveniat pietati, ne
quid ex rationalibus pereat creaturis, sed quolibet
modo salvetur. Sed nos credamus ipsi judici omnium
retributori justorum qui dixit: Ibunt impii in supplicium
aeternum, justi autem in vitam aeternam, ut
percipiant fructum operum suorum [(Matth. XXV, 46)]
.
Et iterum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus [(Ibid., 41)]
.
CAPUT X.
In principio creavit Deus coelum, et terram, et
aquam ex nihilo. Et cum adhuc tenebrae ipsam

aquam occultarent, et aqua terram absconderet, facti
sunt angeli et omnes coelestes virtutes, ut non esset
otiosa Dei bonitas, 8 sed haberet in quibus per multa
ante spatia bonitatem suam ostenderet: et ita hic
visibilis mundus ex materia quae a Deo facta fuerat,
factus est et ornatus.
CAPUT XI.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.