PL 58, col. 984

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

Nihil incorporeum et invisibile in natura credendum,
nisi solum Deum, id est Patrem, et Filium, et
Spiritum sanctum. Qui ideo recte incorporeus creditur,
quia ubique est, et omnia implet atque constringit.
Ideo et invisibilis omnibus creaturis, quia
incorporeus est.
CAPUT XII.
Creatura omnis corporea est, angeli et omnes coelestes
virtutes corporeae, licet non carne subsistant.
Ex eo autem corporeas esse credimus intellectuales
creaturas, quod localiter circumscribuntur, sicut et
anima quae carne clauditur, et daemones qui per substantiam
angelicae naturae sunt.
CAPUT XIII.
Immortales esse credimus intellectuales naturas,
quia carne carent, nec habent quo cadant, ut resurrectione
egeant post ruinam necessaria.
9
CAPUT XIV.
Animas hominum non esse ab initio inter caeteras
intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut
Origenes fingit; neque cum corporibus per coitum
seminatas, sicut Luciferiani, Cyrillus et aliqui Latinorum
praesumptores affirmant, quasi naturae consequentiam
servantes. Sed dicimus creationem animae
solum Creatorem omnium nosse, et corpus tantum
per conjugii copulam seminari, Dei vero judicio
coagulari in vulva et compingi atque formari, ac formato
jam corpore animam creari et infundi, ut vivat
in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur

vivus ex utero plenus humana substantia.
CAPUT XV.
Neque duas animas esse dicimus in uno homine,
sicut Jacobus et alii Syrorum disputatores scribunt,
unam animalem qua animetur corpus, et immixta sit
sanguini, et alteram spiritalem quae rationem ministret;
sed dicimus unam esse eamdemque animam
in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et
semetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem
arbitrii, ut in suae substantiae eligat cogitatione
quod vult.
10
CAPUT XVI.
Solum hominem credimus habere animam substantivam,
quae exuta corpore vivit, et sensus suos
atque ingenia vivaciter tenet. Non cum corpore moritur,

sicut Aratus aut Epicurea vanitas asserit;
neque post modicum intervallum, sicut Zenon dicit,
quia substantialiter vivit, et rationem suam tenet.
CAPUT XVII.
Animalium vero animae non sunt substantivae, sed
cum carne ipsa carnis in nativitate nascuntur, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.