PL 58, col. 985
De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne
cum carnis morte finiuntur et moriuntur, et ideo nec
ratione reguntur, nec vivunt, sicut Plato et Alexander
putant, sed ad omnia naturae incitamenta
ducuntur.
CAPUT XVIII.
Anima humana non cum carne moritur, quia
non cum carne, ut superius diximus, seminatur;
sed formato in ventre matris corpore, Dei judicio
creatur et infunditur, ut vivat homo intus in utero,
et sic procedat nativitate in mundum.
CAPUT XIX.
Duabus substantiis tantum constat homo, anima et
corpore. Anima cum ratione 11 sua, et corpore
cum sensibus suis. Quos tamen sensus absque animae
societate non movet corpus. Anima vero et
sine corpore rationale suum tenet.
CAPUT XX.
Non est tertius in substantia hominis spiritus,
sicut Didymus contendit, sed spiritus ipsa est anima
pro spiritali natura, vel pro eo quod spiret in corpore
spiritus appellatur. Anima vero ex eo vocatur,
quod ad vivendum vel ad vivificandum animet corpus.
Tertius vero qui ab Apostolo [(I Thess. I, 22)] cum
anima et corpore inducitur spiritus, gratiam Spiritus
sancti esse intelligamus, quam orat Apostolus ut integra
perseveret in nobis, ne nostro vitio aut minuatur,
aut fugetur a nobis, quia Spiritus sanctus effugiet
fictum [(Sap. I, 4)] .
CAPUT XXI.
Libertati arbitrii sui commissus est homo statim
in prima mundi conditione, ut salva vigilantia
mentis adnitente etiam in praecepti custodia perseveraret,
si vellet, in eo quod creatus fuerat permanere.
Postquam vero seductione serpentis per Evam
cecidit [(Gen. III, 6)] , naturae bonum perdidit, pariter
et vigorem arbitrii; non tamen electionem, ne non
esset suum quod evitaret 12 peccatum, nec merito
indulgeretur quod non arbitrio diluisset. Manet
itaque ad quaerendam salutem arbitrii libertas, id est,
rationalis voluntas, sed admonente prius Deo, et invitante
ad salutem, ut vel eligat, vel sequatur, vel
agat occasione salutis, hoc est, inspiratione Dei. Ut
autem consequatur quod eligit, vel quod sequitur,
vel quod occasione agit, Dei esse libere confitemur.
Initium ergo salutis nostrae Deo miserante habemus;
ut acquiescamus salutiferae inspirationi, nostrae potestatis
est; ut adipiscamur quod acquiescendo admonitioni
cupimus, divini est muneris; ut non labamur in